Poematum martini baltici monacensis libri tres, scripti ad nobilissimum ac virtute insignem d. Georgium à gumpenperg, illustrissimi boiorum principis alberti à camerae consilio. Additus est et epigrammatum




Yüklə 0.54 Mb.
səhifə1/3
tarix21.04.2016
ölçüsü0.54 Mb.
  1   2   3

BALTICUS (Martinus) I POEMATA (1859 vers )

II EPIGRAMMATA ( 313 vers)

(Le texte proposé ici à pour base celui de l’édition de 1560, chez Philippus Ulhard, à Augsbourg.)



POEMATUM MARTINI BALTICI MONACENSIS LIBRI TRES,

SCRIPTI AD NOBILISSIMUM AC VIRTUTE INSIGNEM D. GEORGIUM à GUMPENPERG,

ILLUSTRISSIMI BOIORUM PRINCIPIS ALBERTI à CAMERAE CONSILIO.

ADDITUS EST ET EPIGRAMMATUM LIBELLUS EODEM AUCTORE.

I

POEMATUM MARTINI BALTICI MONACENSIS LIBRI TRES



AD D. GEORGIUM A GUMPENPERG,

LIBER PRIMUS.

ELEGIA I. AD LIBRUM.
P1_01 v.1 Quid procul e gremio Domini juvat ire libelle ?

2 Aut quid in assuetos cogit adire lares ?

3 Qui cupit in nitidas procedere luminis auras,

4 quo placeat cultum debet habere liber.

5 At neque de Tyrio te murice vestit amictus,

6 nec tibi frons levi pumice glabra nitet.

7 Nec decet ut de te promittas magna legenti,

8 ne tibi pro gazis anthracas esse ferat.

9 Heu quoties nostras aedes fugisse dolebis,

10 heu sed erit serus, major ob idque dolor.

11 Scilicet aut in te sua texet aranea fila,

12 sedabitve suam livida blatta famem :

13 sive suos emptum te conglomerabit in usus

14 institor, et fies cistula parva croco.

15 Nostra ferunt nimium detersas saecula nares,

16 hinc raro sordes, scommata saepe fluunt.

17 In te torquebunt enes convicia mille,

18 nec non longaevi turba verenda senes.

19 Teque parum dicent procedere passibus aequis,

20 pro nervis naevos corpus habere tuum.

21 Forte trahent ronchos, naso et tua crimina pingent,

22 tardipedi tradent te quoque forte deo.

23 Ante satis tales (dicent) exsistere libros,

24 criminibus populo nil opus esse tuis.

25 Fallor ? An insignem te heredis habere patronum ?

26 Inde minus metuens haec mala pectus habes.

27 Quem bonus Antistes clemente favore tuetur,

28 is perferre potest tristia cuncta liber.

29 Nempe dat et genium libro, nomenque perenne,

30 quem fovet insignis gratia prona viri.

31 Quam quoniam speras te forsan posse mereri,

32 paene tibi coeptas non inhibebo vias.

33 Vade liber, quo te pellexit tanta cupido,

34 hinc dextro felix alite vade liber.

35 Ingeniis hominum subsunt discrimina mille,

36 judicium raro est nempe duobus idem.

37 Res eadem laudatur ab his, culpatur ab illis,

38 displicuisse potest, et placuisse liber.

39 Utque fluit cuivis sua vati propria vena,

40 judicium quivis sci quoque lector habet.

41 Huic faciles versus, nullo natique labore,

42 formati morso nec bene ab ungue placent.

43 Ast alius studio scriptos laudabit et arte,

44 hic grandem venam laudat, at ille levem ;

45 huic crudele magis, magis illi mite probatur,

46 quodque alius culpat, qui probet alter erit.

47 Denique vix ulli scripserunt carmina vates,

48 quin ea pars culpet, pars quoque justa probet.

49 Forsan erunt humilis, quibus et tua vena placebit,

50 interdum parvis gratia rebus inest.

51 Magna tonent quibus hoc donatum munere divum,

52 et pulsent grandi sidus utrumque sono.

53 At tibi sufficiat demissum repere terra,

54 et paucis aliqua parte placere viris.

55 Heros nobilium de stemmate natus avorum

56 Gumpenpergiacae fama decusque domus :

57 non virtute minus laudis quam stirpe meretur,

58 pectoris et geminat nobilitate genus.

59 Hoc celebris gaudet Boiorum principis aula,

60 nam tenet ingenio vix meliore virum.

61 Despectas alius vix tantum diligit artes,

62 ac studiis adamat corda dicata bonis.

63 Hoc ego cognovi, si fas exempla referre,

64 certior in rebus non semel ipse meis.

65 Hunc adeas, unique liber placuisse labora,

66 spes, puto, non fallax, qua modo fidis, erit.

67 Ille tibi defensor erit, nec paupere cultu

68 ad varias mundi te sinet ire plagas.

69 Quoque cares geminum dabit illius tibi virtus,

70 is tibi erit fama, fama decusque sua.

71 Si quando requiem fesso dabit ille labori,

72 qua potes oblecta tum ratione virum.

73 Scilicet ipse viro poteris bona commoda ferre,

74 illius curas attenuando graves.

75 Quin modo qui teneris huic crescit natus ab annis

76 ille potest opera doctior esse tua.

77 Huic eris ad studium scribendi carminis auctor,

78 adque bonas artes non leve calcar eris.

79 Turbaque nobilium res quando sequetur inanes,

80 et perdet tempus lusibus omne suis :

81 ipse sibi versu nomenque decusque parabit,

82 grata nec his studiis res erit illa magis.

83 Scilicet ingenua qui tempus ponit in arte,

84 quique fugit luxum nobilis ille vir est :

85 non qui cepit opes partas sudore parentum

86 divitis et nusquam munera mentis habet.

AD NOBILISSIMUM VIRUM FLORIANUM GRUESPECK,

ILLUSTRISSIMI REGIS BOHEMIAE CONSILIARIUM.


ELEGIA II.
P1_02 v.1 Concava de celsa cum bucina turre sonaret,

2 inclite vir reditus nuntia certa tui :

3 qua videt excelsam vicina Neapolis arcem,

4 diximus, huc cursus Lesbia tende tuos.

5 Lesbia quae nostris semper conatibus instas,

6 Lesbia Pieriis addita Musa novem.

7 Quid ferus algentes horror sic concutit artus ?

8 An pedibus vitium cernis inesse tuis ?

9 An caput affixum saevi quod cernitur ursi ?

10 Aspicio quoties me quoque monstra movent :

11 non ego demiror, neque cuiquam mira videntur,

12 si timet indomitam virgo repulsa feram.

13 Non ita prisca suos ornabat Roma triumphos,

14 picta nec Alphonsi janua talis erat.

15 At puto quottidie, quod nunc ignobile vulgus

16 degeneret, monstrum significare ferum.

17 Non meritum praestat superis reverenter honorem,

18 nonque suo superi quos statuere loco.

19 Propterea reprobos jussi ducis ira coercet,

20 ni faceret justis non foret orbe locus.

21 Terret ab his igitur sceleratos labe piandae

22 sedibus, at justos introiisse jubet.

23 Quare age deposita portam formidine pulsa.

24 Non erit ad motos janua surda sonos.

25 Veneris in mediae postquam penetralia sedis,

26 abdita cunctorum quaelibet ora nota.

27 Egregium pietate virum belloque potentem

28 in medio donec videris esse choro.

29 Utque notes lucet velut inter sidera luna,

30 sicut in occiduae Parrhasidesque micant.

31 Florius huic nomen divina industria fecit,

32 scilicet hoc artes auspice nomen habent.

33 Huic, ubi jam fuerit coram data copia fandi,

34 talibus ipse velim congrediare modis.

35 Gratulor incolumen nostros tetigisse penates,

36 facta vir o verae nobilitatis habens.

37 Si minimis patulas adhibere fideliter aures

38 est mos supremi consiliumque Dei :

39 quae mihi causa viae paucis adverte docebo,

40 non facient longas carmina nostra moras.

41 Divitiis confisa Rhodos, ac moenibus altis,

42 Carpathium late quam mare cingit aquis :

43 despexit Macedum quondam temeraria regem,

44 contulit adverso suppetiasque duci.

45 Protinus ingenti Demetrius aestuat ira,

46 (rex Macedum tali nomine dictus erat.)

47 Aestuat approperans multis cum navibus urbi,

48 innumeroque statim milite cingit eam.

49 Urbs est facta nihil plane mansuetior inde,

50 asperior multo quam fuit ante, fuit.

51 Nam reddenda fuit Regi pretiosa supellex,

52 conjugis et propria littera scripta manu :

53 hanc interceptam Rhodii dant protinus omnem,

54 qui ferat adverso munera grata duci.

55 Nil magis indigne tulit hoc Demetrius umquam,

56 "Ergo, ait, haec urbs est diripienda mihi.

57 Infractis animis, infracto robore miles

58 esto, eris hic dives, si modo fortis eris."

59 His acies struitur dictis, stimulataque turba

60 ardet, et ingentes pectore fingit opes.

61 Ante urbem multaeque domus arcesque fuere,

62 quas capit, et multo milite complet eas.

63 Hinc potuit totam deperdere protinus urbem,

64 Mulciberoque altas igne cremare domos.

65 Verum erat egregium monumentum in parte repostum,

66 quae primo flammis corripienda fuit.

67 Caunius insigni pictor confecerat arte,

68 quem vocat a partu lingua pelasga cito.

69 Donec id absolvit melius meliusque reformans,

70 septenne absolvit limite Phoebus iter.

71 Cernitur auctoris conjunctae intentio curae,

72 quo prior haud ullus sedulitate fuit.

73 Dicitur id Cous cum conspexisset Apelles

74 luminibus fixis obstupuisse diu.

75 Ac tandem dignum caelo divisque vocasse,

76 posse nec auctori praemia digna dari.

77 Ergo sulphureos ignes jacturus in aedes

78 rex erat : en praeco missus ab urbe venit.

79 Ille opus extollit, jungitque precantia verba,

80 ni Rhodiis, operi parcat ut ipse tamen.

81 Cui rex : "Ingenuis non artibus infero bella,

82 impius a nobis hic furor esto procul.

83 Namque prius patiar statuam ipse perire parentis,

84 hoc mihi perpetuum vivere debet opus."

85 His dictis aciem turbat celeberrimus heros,

86 mulciberisque ignes contimuisse jubet.

87 Interea tanti monumenti fictor et auctor

88 securus belli perstat in arte sua.

89 Pingit, et extra urbis sibi proxima moenia pingit,

90 non procul a castris in quibus hostis erat.

91 Hunc jubet adduci rex, adductumque rogavit,

92 cur audax adeo pectus habere queat.

93 Ut nil vicino timeat securus ab hoste,

94 artibus incumbat sed velut ante suis.

95 Cui pictor : "Rhodiis te bella inferre sciebam,

96 et non ingenuis artibus ulla, refert."

97 His rex gavisus munivit protinus ipsum,

98 et vetuit ne quis forte noceret ei.

99 Quin a picturis ipsum ne saepe vocaret

100 post pede inoffenso semper adivit eum.

101 O utinam nostro celsi sic tempore reges

102 vellent tutores artibus esse bonis.

103 Pierides, Phoebusque pater, Jove nataque Pallas

104 nomina sunt multis ipso odiosa sono.

105 Non illis unus minitatur bella Pyreneus,

106 omnia quas belli laedere jura vetant.

107 Non hodie tantum nos non defendere curant,

108 sed quacumque queunt arte nocere nocent.

109 Tu tamen es nostro nobis spes maxima saeclo,

110 flori tam lingua quam bonitate potens.

111 Tu nos rite colis, tu nos quoque rite tueris,

112 et quacumque potes nos ratione juvas.

113 Obsecro commenda nos vir clarissime regi,

114 cui te non alius gratior esse potest.

115 Is quod erat tabulae celebris Demetrius heros,

116 hoc etiam nobis mox nisi fallor erit.

117 Nos etiam tabulae sumus, ac lucemus abunde,

118 virtus in nobis splendet et omne bonum.

119 Has tua si tabulas clementia magna fovebit,

120 perpetuo sacrum tempore nomen erit.

121 Te praesens canet, et te postera noverit aetas,

122 nec tibi tum levius Hercule nomen erit.

123 Jungitur is nostroque choro, nostroque labori,

124 quod fuerit nostrae cura salutis ei.

125 Sic decet Heroas quoque numina nostra tueri,

126 sic quoque tu nobis, ut puto, junctus eris.

127 Sic aliquis quondam referens ex ordine cunctos,

128 magna quibus nostrae cura salutis erat.

129 Te non postremum numero quoque ponet in isto,

130 et Maecenati nomen habebis idem.

131 Talia virginea fueris ubi voce locuta,

132 flecte genu, et solito more precare vale.

133 Atque roga ne quid titubanti vertat inique,

134 assuetosque tibi compta reverte lares.

AD CLARISSIMUM D. D. PETRUM SALICETUM MEDICUM,

DIE IPSIUS INSIGNIBUS APUD D. MATHESIUM IN VALLE IOACHIMICA

CONTIONATOREM VISIS.
ELEGIA III.
P1_03 v.1 Quid ferat ignotae tibi quaeris littera dextrae,

2 claudicat alterno quae tibi missa pede.

3 Nostra tuae laudis famaeque cupidine ducta

4 te sequitur longa sponte Thalia via.

5 Te sequitur moto virtutis pectore flamma,

6 Dircaeam veluti saxa feraeque lyram.

7 Accipe quaeso libens nimioque ignosce favori,

8 o vir ab ingenio nobilitate tuo.

9 Illa venit Tyrio quamvis non murice compta,

10 tu tamen hanc comptas inter habeto deas.

11 Namque gerunt aliae quam picto corpore vestem,

12 illa tui plena mente favore gerit.

13 Mens placet una deo, qui non magis aurea dona,

14 quam data sincero pectore thura probat.

15 Non oculos fallens mea tinxit munera fucus,

16 pignora sunt animi qualiacumque vides.

17 Prima dies aderat solita celebranda quiete,

18 qua cupimus veri munera sacra dei.

19 Pastor ubi sparsit divini semina verbi,

20 semina salvifica percipienda fide :

21 cujus ab ore velut resoluti nubibus imbres

22 illita caelesti nectare verba fluunt :

23 ingredior sacras conviva vocatus in aedes,

24 in quibus excubias pro grege pastor agit.

25 Visa mihi numquam mihi sunt insignia visa,

26 quae merito versu nostra Thalia canit.

27 Squamea serpebat sinuoso vipera tractu,

28 ornabat nitidum lucida crista caput.

29 Haec sibi monstrabant Salicetum signa parasse

30 lege sua in versus verba coacta duos.

31 Aspiciens dubia causam sub mente requiro,

32 serpentis ratio nec subit ulla mihi.

33 Sternitur interea satis amplo mensa paratu,

34 quod genio arridet cui libet illa dabat.

35 Corpore se dapibus recreant, se corda lyaeo,

36 mille animi recreant se sine felle jocis.

37 Post epulas, amor est postquam compressus edendi,

38 laetaque sunt dulci corda levata mero.

39 Pastor, ubi fuerat signorum mentio facta,

40 docta resolvebat talibus ora modis.

41 Haec meruit rara virtute insignia Petrus,

42 Petrus Nisaeo junctus amore mihi.

43 Nemo graves melius novit depellere morbos,

44 aut quales vires quaelibet herba ferat.

45 Quam bene conveniunt medico praestantia signa,

46 qui summo laudes aequat honore suas.

47 Qui validas senibus vires pavidisque puellis

48 reddit, et innumeris qui sua damna dolent.

49 Atque adeo quare medicis sit imago Draconum

50 conveniens, nobis parva referre mora est.

51 De divo, peperit quem Larissaea Coronis

52 fabula nota sat est, sed recitabo tamen.

53 Romulei tractus tabes infecerat auras,

54 languebantque cita corpora prensa lue.

55 Perque vias homines inopina morte cadebant,

56 scissa velut rapidis falcibus herba cadit.

57 Nulla Machaonii juverunt corpora succi ;

58 dira lues medicae vicerat artis opem.

59 Cum nihil in terris hominum medicamina possunt,

60 confugit ad superos et rogat aeger opem.

61 Ergo Romulidae properant ad Delphica templa,

62 mons ubi Pieriis scandit ad astra jugis.

63 Centum ture calent arae fumantque Sabaeo,

64 Phoebus ibi numquam debito honore caret.

65 Ausones exspectant sacris jam rite peractis

66 Delius ex aditis qualia verba sonet.

67 Ingenti spatio duo separat aequora tellus,

68 quae Pelopis Graecis insula dicta diu est.

69 Urbs Epidaurus ibi constructa est moenibus altis

70 non procul a muris, celsa Corinthe, tuis.

71 Hanc et adire monent oracula reddita Phoebi,

72 et certam in dubiis poscere rebus opem.

73 Clarus ibi Phoebo nymphaque Coronide natus

74 templa tenet, quare Phoebus adire jubet.

75 Nec mora contendunt Epidauria littora cursu,

76 atque Coroniden supplice voce rogant.

77 Alterat ille suam formam, mirabile dictu,

78 fit subito serpens qui fuit ante deus.

79 Romuleasque petit naves, ac talia profert,

80 quod Romane petis me tibi dante feres.

81 Classe petunt iterum Romani Thybridis urbem,

82 ingreditur serpens celsaque templa Deus.

83 Hostiaque ingresso mactatur plurima Divo,

84 et caeso quaevis ara cruore tepet.

85 Inde repurgata est cunctis a pestibus aura,

86 sic cultus pepulit divus ab urbe malum.

87 Haec rudis esse olim credebat vera vetustas,

88 obtulit et culto tura precesque Deo.

89 Sed puto cum variis morbis medicina sit anguis,

90 quod trahat hinc causas fictio vana suas.

91 Viperei dentes, pinguedo, pellis, et ossa,

92 in primis contra dira venena valent.

93 Haec non sufficiens, ut Petrus gaudeat angue,

94 causa fuit, quamvis haec quoque causa fuit :

95 sed magis e sacro serpens est fonte petitus

96 quem geris insigni, maxime Petre, tuo.

97 Est locus Arabiae, qua mons juga tollit Orebus,

98 Sinaque qua socium tollit ad astra caput :

99 non ibi culta hominum sunt rura labore boumve,

100 nec gelidi fontes, nec cibus ullus adest.

101 Duxerat Isacidas haec Moses in loca gentes,

102 dum sibi promissos quaerit et optat agros.

103 At gens fessa viae impatientes ardet in iras,

104 inque ducem fundit verba minasque suum.

105 "Quo nos Abramida ducis scelerate ? Tuus ne (Balticus utilise la graphie

106 sic beat, et curat teque tuosque Deus ? ‘Amramida’, sans doute plus

107 Haecine, quam nobis promisit terra beata est, proche de l’Hébreu.)

108 lactis ubi plena et flumina mellis eunt ?

109 Non hic apta sitim depellere lympha scaturit,

110 nec Cereris pellunt commoda dona famem.

111 Nam quis quottidie delapsum ex aethere panem

112 non fastidito mandere dente queat ?

113 In Pharia fuerat satius regione perire,

114 quam cadere hic miseram bis patiendo necem."

115 His dictis Deus est justam conversus in iram,

116 nec spatium poenae distulit ille suae.

117 Protinus Isacidum complentur castra veneno,

118 quaque pedem vellent ponere dipsas erat.

119 Dipsas erat morsu quae recta mittat ad Orcum

120 flammati exsiccans corporis omne latus.

121 Aetatis cadit omne genus discrimine nullo

122 spica velut rapida falce resecta cadit.

123 Ac cruciata dies paucos vita exit in auras,

124 in castris passim corpora strata jacent.

125 Paenitet Isacidas linguas habuisse profanas

126 ante oculos mortem quando volare vident.

127 Vix oculis ausi caeli convexa tueri

128 exorant Mosen placet ut ipse Deum.

129 Scilicet immensa est summi clementia patris,

130 tardus ut ad poenas sic celer ad veniam.

131 Si modo non caelet ceu ducta crimina nube,

132 sed fassus veniam clamet et optet homo.

133 "Ergo, ait, Abramida, quoniam peccata fatentur

134 et veniam toto pectore et ore petunt,

135 erige transverso suspensam dipsada ligno,

136 hanc qui suspiciet corpore sanus erit."

137 Ille Deo paret, serpentem e stipite pendit,

138 quem fixis oculis faucia turba videt.

139 Utque videt, cedit pulsum de corpore virus,

140 atque redit membris, qui fuit ante, vigor.

141 Hanc insigne sibi delegit Dipsada Petrus,

142 semper et in digitis fertque refertque suis.

143 Serpentes implent gelido qui castra veneno,

144 depingunt Satanae dira venena trucis.

145 Dira venena quibus miserandam polluit Evam,

146 dum trahit a summo fraude doloque Deo.

147 Involvitque simul caeca caligine mentem

148 divinae spolians munere lucis eam.

149 Justitiam, sumptasque dei de pectore dotes

150 aufert, inque locum crimina spurca serit.

151 Hinc est posteritas vitiis obnoxia caecis,

152 letiferumque imo pectore virus habet.

153 Hinc hominum genus omne velut sub nocte profundae

154 vivit, inest animis nox nisi caeca nihil.

155 At lex sancta Dei nubes in pectore monstrat,

156 quae tibi per Mosen pingitur historice.

157 Hanc ut adimpleret morbis ferretque medelam,

158 devenit excelsa filius arce Dei.

159 Hunc lex, quae nostrum taxabat dura venenum

160 ad Stygias ut nos praecipitaret aquas,

161 suspendit celso (visu miserabile) ligno,

162 perfodit atque manus perfodit atque pedes.

163 Quid dicam ronchos, plagas, convicia, sputa,

164 quae bonitas summi pertulit alma dei ?

165 Jam quicumque gemis saevum serpentis ob ictum,

166 (quo toto justus nullus in orbe caret.)

167 In cruce pendentem serpentem suspice Christum,

168 is solus dirum pellere virus habet.

169 Hunc sancti videre patres, videre prophetae,

170 hunc quotquot nullum pectore virus habent.

171 Hunc videt assiduo Phoebeius pectore Petrus,

172 insigni gaudens ergo Draconis habet.

173 Nos quoque cum mordet Draco, commaculatque veneno,

174 aeternae cupiens nos dare posse neci :

175 hunc bene fidentes videamus pectore toto,

176 da precor o triplicis numinis alme Deus,

177 talia, quae memini, facundo protulit ore,

178 pastor Apollinei prodiga fama chori.

179 Tradita quae parvae puerili carmine chartae

180 judicio mitto Petre legenda tuo.

181 Si tua non spernet tam vilia munera virtus,

182 materiam dederit carminis illa novi.

183 Ut maneat nullis te fama caduca diebus,

184 et mea te crescant scripta favente vale.

AD VENERANDUM VIRUM ZACHARIAM VEIXNERUM PONTANUM, DE PUERO FREIBURGENSI.
ELEGIA IIII.
P1_04 v.1 Quam legis aerifera tibi mitto valle salutem,

2 a patre quae Mariae nobile nomen habet.

3 Hinc ubi declives inquirit turba fodinas,

4 fossaque Achaemenias terra ministrat opes.

5 Sit tibi salva precor dulci cum conjuge vita,

6 salva precor tecum sit tua tota domus.

7 Nam pede non laeso spatium procurrere vitae

8 dignus es, et Pylios enumerare dies.

9 Talia jusserunt tibi mittere vota Camenae,

10 quae nobis tales exhibuere sonos.

11 Ante aliquis certo numero disponet arenas,

12 caerule Save tuas, caerule Brave tuas.

13 Quam quibus hic meritis doctas affecerit artes,

14 Maecenas merito dicitur ille tibi.

15 Quare adeo multum tibi nos debere fatemur,

16 Africa quot segetes, quot tulit Hybla thymos.

17 Non prius e nostris tua vultibus ibit imago,

18 quam mea vitalis deserat ossa calor.

19 Quaeque dies animam nostro de corpore pellet,

20 haec eadem meritum pellet ab ore tuum.

21 Accipe siqua subit rerum tibi cura novarum,

22 acciderit nostra quod regione malum.

23 Magnum prodigium tibi scribo simulque tremendum,

24 sed tamen est certa res mihi nota fide.

25 Inclita Misniacis urbs et tibi nota sub oris (de ‘Misnia’, i.e. Meissen,

26 bis quater a Vallis milibus urbe jacet. en Saxe.)

27 Hic fuit Heinrici clarissima principis aula

28 incola Freiburgum turba vocare solet.

29 Civis ibi est nec postremus nec summus habendus,

30 ordine erit medio si videantur opes.

31 Is natum vitae forsan tria lustra gerentem :

32 eductum a pueris nutriit usque domi.

33 Qualiter eductum non possum dicere, verum

34 ut patris is vereor fecerit officium.

35 Hunc genitor praesens prandendi instabat ut hora,

36 potum ferre suo pro sibi more jubet.

37 At puer haud faciens genitoris jussa libenter,

38 auribus haec simulat verba notasse parum.

39 Altius ergo iterat vocem pater, ac simul urget,

  1   2   3


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azrefs.org 2016
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə