Magiae naturalis




Yüklə 1.3 Mb.
səhifə1/19
tarix21.04.2016
ölçüsü1.3 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   19
1558

"MAGIAE NATURALIS"

By

John Baptista Porta(Giambattista della Porta)

(1535-1615)

(As Transcribed by Dr. Laura Balbiani)


PRAEFATIO AD LECTORES.

EN Præcox opus lectores candidi, cui si ornamenti id addidissem,

quod sanè animo constitueram, fortasse pleniori

obsequio abditarum naturæ rerum, literarumque præauidos

demererer. Hæc enim dum experiri ceperunt, nonnulli

ex aliorum laboribus gloriam aucupantes, cum tale

sibi ascriberent munus, diuersæ, vndique scripta cudebant,

& tam maleuolorum potuit liuor, vt cum auidius inuestigarentur, mutilata,

inordinataque in hominum lucem citius prodirent, quam putaramus, vti studiosus

quisque animaduertere poterit, sic multa de philosophorum famigerato

pharmaco illo, non iniucunda, inutiliaque omittuntur, pensique maioris,

quæ cum longum expostulassent tempus, in via erant. Multaque præterea

acri censorum virga nimis seuerè examinata delentur, lacerantur, &

tolluntur, non sine meo dolore, quæ potius admirando, & philosopho ingenioso

dignissima, quam profani erant operis: vnde cum illud non possim,

quod velim, id necesse est velim, quod possum.

Mihi cum ab ineunte ætate hæc audiendi, cognoscendique innatum fuerit

desiderium, adeò creuit, vbi ætas inualuit, vt accuratius pertinaci studio

perdius, atque pernox, si qua extarent nostrorum maiorum monumenta reuoluerim,

& si verbum protulerint, denotarim: nec minus aures adhibuimus

sedulas, si qui hæc percallerent, vel ea cognosci aliquo modo possent, &

lecta, auditaque diuturna experientia explorabam, ne intentatum aliquod

remaneret, cum sæpe Ciceronis sententiæ meminissem, qui sic inquit: Par

est eos, qui generi humano res vtilissimas, & perpensas, exploratasque memoriæ

tradere concupierint, cuncta tentare. & nunquid ea experientiæ responderent

denotabam: animo potius vera, quam falsa reperiendi: cum planè

perspicerem non vana eos lucri spe, aut inanis gloriæ affectatione ea futuræ

posteritati scriptis mandasse, quæ perpetuò essent duratura, sed vt vera eruerent

naturæ secreta, patefacerentque, haud sine minimo scribendi, inueniendique

labore, & vbi veritati retulisse consona reperiebamus, non sanè id mihi

tam erat carum, quam quod eandem curam animos illi anxisse, ac sollicitauisse

comperierim. At post longum naturalium rerum periculum, crebra

est animaduersione perspectum, clareque nouimus in scribendo potius, quam

explorando auidiores eos extitisse, cum à veritate multa longe aliena scribant,

ex aliis alio commutuante, ac si ardua esset eorum operatio.

Narrat Cato hederaceum vasculum suapte natura vinum propalare anhabeat

immixtam aquam, cum vinum id, quod aquam habere putas, eodem

mittas: si enim dilutum fuerit vinum, effluere, & remanere aquam, cum

vinum hederacea materia non contineat: & antiquitus vasa fingi solita, quæ

dilutum vinum explorarent, ad detegendas vindemiatorum fraudes excogitata.

Transcribunt ab eo Plinius, & oens ferè, neque est aliquis tam longa successionis

serie, qui id experiatur, nam contrarium apparet, nec scimus qua ratione,

aut experientia fuerint ducti. Ridet Galenus omnes protulisse, quod tritum

ocymum celerrime scorpiones generet, ipse enim inanibus experiens

ollis, quotidie ad Solem concalefaciens ollas, maxima arte falsum deprehendit,

& tamen leniter contusum lateribus humido loco Soli expositum,

eos procreat paruulos, qui tum in dies augescunt, nec ibi alios odore allectos

accersiri. Quis credat insignes in nostra ligna authores Plinium, & Albertum

sæpissime falli? quorum alter nobilis, rusticus alter mendax dicatur cum

ille aliorum testimonio fretus transcribat, hic suapte authoritate mentiatur,

nec in dicendo sibi satis constet, nec quæ dicat de his nouerit, & paginas

sæpe repleat cuiusmodi solent vetulæ effutire? Quid cæteros commemorem

authoritate clarissimos viros, qui si qua protulerint, ea non præsenti solum

inspectione, res & simplicia nouerunt opus subingredientia, sed alienis

traditionibus connato, & importuno quoddam adiiciendi studio edocuerint,

sic successiue errores propagantur, & in immensum postremo augescunt,

vt ne vestigium quidem eorum appareat, & ægrè à primis cognoscantur,

atque vt no[...] difficilis experimenti, sed ne sine risu quidem frequenti

legi possint? Præterea multos omittimus, quos in præsentia recensere opus

esse non duximus, qui circa salem, fabam, & enigmatum quibusdam inuolucris,

parabolis, & verborum commentis data opera maximas tenebras offuderunt,

dum mira ad posteros noscenda transmittunt, & montes pollicentur

aureos: quis enim sciet vtrum talia nouerunt, vel aliud, & diuersum

sæpe numero scribant, quam creditum ab eis fit? vnde ingenia, quæ sublimiora,

& discendi cupidiora sunt, longissima temporis intercapedine detinentur,

& tandem eorum animaduertentes inscitiam, quod se illa assequi posse

diffidant, seseque operam, & oleum contriuisse intelligant, desperatione actos

conteritos serò poenitet: alii deinde alieno periculo sapientes facti, prius hæc

odisse discant, quam nosse. Multi quoque dum mira narrant, ne verbum

quidem proferunt vnum, vnde aliquid occurset lucis, vel ingeniosi habeant,

vnde inuestigent: sed vti habent (credo) ex aliis, ita exhibuere, cauti ne vno

detecti verbo, suam imperitiam prodant. Quod si me tali via vsurum existimetis,

multa profecto repleuissem volumina, & in infinitum excresceret eorum

numerus: quare hoc absit, sed quæ ex nostris naturalibus scientiis elegimus,

quantulacunque fuerint vobis dedimus, nec tam pro eis vtilia, quam ansam

maiora excogitandi, conficiendique præbeant: incomprehensarum enim rerum

infinita est multitudo, & in immensum se porrigit, maiorque est, quam

ab omnibus considerari possit. Ipsi enim omni ambitione omissa ambiguitateque,

sine fuco & fallaciis ea prodimus, quæ tacuerunt diu, vel scientis inuidia,

vel noscentis inscitia, & quo tegebantur dilacerauimus velum: vt quæ

hactenus prodigiosæ naturæ gremio, & promptuariis testatissimorum virorum

delituerant, in lucem emergant, & quomodo explorari quæque possint, vbi

non iactantiam, non verborum inuolucra audietis, non aliorum authoritati

confisus sum, nec nobis est visum honestè errare, optimos sequendo duces,

sed rudius & planius, vt potuimus, sumus loquti, simplicia circumlocutionibus

& distinctionibus nominauimus, sine quo multum tenebrarum effundi

solet: legant hæc omnes, quanquam me scio ex hoc calumnia non cariturum,

sed doctiorum aures offensurum, ait enim Plato ad Dionysium: Philosophiam

videntur ridiculam facere, qui agrestibus & prophanis viris hæc

tradere conantur. Sed reiiciatur hæc ambitio, profligetur hæc inuidia, generosi

enim animi non sunt, & vincat posteris iuuandi voluntas, scio enim

eis profutura, nec parum fructum studiis allatura. Transfert Cicero à Platone

nobis solum non esse natos, ortusque nostri partem patriam, partem parentes,

partem amicos vendicare. Id tamen non inficior, obticuisse me aliqua,

transposuisse, verborumque anfractu celasse, non sic tamen, vt ingeniosus

quisque non detegat & percipiat: nec ab re id me potius fecisse censeatis,

ne prophana turba, nec dum philosophiæ sacris initiata assequi ea

possit, neque ad eorum manus delata vilescant, id præcipue in noxiis, quæque

maioris fuerint ponderis. Vos autem qui thesaurum præ manibus habetis,

addite, demite, & quod facile vobis fuerit, germanum sensum eruite, & si

experimenta occurrunt, aut vilia, aut nota, sine nausea prætermittantur,

uobis enim non scripsimus, sed aliis, vt quæsitum quisque hauriat sibi cibum.

Accipite igitur studiosi lectores labores longos non sine studio, vigiliis, sumptibus,

& incommodis plurimis, quo elargiuntur animo, & intellectus, animique

ambiguitatem omnem, atque inuidiam tollite, quæ mentis aciem

præstringere solent, & veritatem impedire, rectoque iudicio res perpendite,

dum ea periclitamini, quæ scripsimus, nam veritatem comperientes, meis

fortasse studiis æquiores fueritis. Quanquam me non lateat inscios multos

non defore, & omni seria re feriatos, qui hæc horrescant, iisque inuideant,

& hæc non solum falsa, sed ne posse quidem fieri temere affirmet, dumque

argumentis, & infinitis disputationibus verum eruere nituntur, faciunt næ

intelligendo, vt nihil intelligant & eorum prodatur inscitia: isti veluti prophani

à Magiæ nostræ liminibus arceri debent. Qui enim naturæ miraculis

fidem non adhibent, ii modo quodam philosophiam conantur abolere, quod

si aliqua prætermisimus, & inconcinnè diximus, scio nil esse tam ornatum,

quod expoliri non possit, nec tam plenum, quod incrementum recipere

nequeat.

IOANNIS BAPTISTAE

PORTAE NEAPOLITANI

MAGIAE NATURALIS,

LIBER PRIMVS.

Quid sit Magia Naturalis.

CAPVT I.

MAGIAM A Perside nomen, & originem duxisse Porphyrius,

& Apuleius inter Platonicos astruunt non obscuri:

quanquam Suidas à Maguseis traxisse putet, illosque

Magos appellitant, quos Latini Sapientes, Græci Philosophos

ab vno Pythagora, Indi Gymnosophistas græcè,

Aegyptii Sacerdotes, Cabalistæ Prophetas, Babylonii,

nec non Assyrii Chaldæos, Celtæ Galli Druydas, & Bardos, qui & Semnothei

appellabantur:& tandem Magia diuersas apud gentes diuersis scatet

nominibus. Plerosque in ea fulfisse viros rerum naturæ callentissimos reperimus,

qualis fuerat Zoroaster Oromasi filius apud Persas, Numa

Pompilius apud Romanos, Thespion apud Gymnosophistas, Hermes

apud Aegyptios, Budda apud Babylonios, Zamolxis apud Thracas,

Abbaris verò apud Hyperboreos. Ipsam bipartitam faciunt, infamem alteram,

ac immundorum spirituum incantationibus concinnatam, & nephariæ

curiositatis esse afformatam, quam reconditioris literaturæ Græci

goetian++ vel Theurgian uocant, cui omnes aduersantur, ut quæ præstigia,

& phantasmata porrigat, quorum mox uestigium non remaneat. Naturalem

alteram, quisque veneratur, & colit, ut nil altius, nilque bonarum literarum

candidatis plausibilius: nec aliud esse putent, quam naturalis Philosophiæ

consummationem, summamque scientiam.Hæc plurimæ compos

potestatis, abditis scatet mysteriis, ac delitescentium rerum contemplationem,

qualitatem, proprietatem, ac totius Naturæ cognitionem elargitur,

ut apex, & fastigium totius Philosophiæ. Docetque rerum adminiculo, &

earum mutua, ac oportuna applicatione opera efficere, quæ vulgus putat

miracula, omnem admirationem, humanumque captum excedentia. Ideo

maximè in India, & Aethiopia vigebat, vbi animantium, herbarum, lapidum,

cæterorumque ad id spectantium multa suppetebat facultas. Vnde

qui visuri acceditis, nil aliud Magiæ Naturalis opera credatis, quam naturæ

opera: ars autem illius est ministra, ac naturæ sedulo famulatur. Sicubi

enim aliquid naturali cognationi deesse noscit, per vapores, numeros,

qualitates oportunis illud instaurat temporibus. Vt in agricultura ipsa Natura

herbas, plantulas, & segetes parit, ars autem præparat.Vnde rectè

Plotinus Magum naturæ ministrum, non artificem vocat. Quali autem fungatur

officio, & literatura minister hic, in sequenti demonstrare intendimus.

 

De Magi Institutione, & qualem oporteat esse Magiæ naturalis professorem.

CAPVT II.

NVNC Peruulgare fas est, quæ meminisse, & nouisse toto

hoc opere Magum oporteat, vt omniquaque instructus,

latentes, & mirabiles Naturæ effectus pertingere auspicetur.

Iam ipsam actiuam, & naturalis Philosophiæ absolutam

portionem descripsimus. Iurè quidem primum

qui tanta debet maiestate pollere, exactum, & consummatum

in Philosophia, rerumque Naturæ disertissimum optare. causas enim,

principia, & rerum elementa rimatur, mirificas earum dotes depromit,

mutuum elementorum nexum, combinationem, vnde mixtorum scaturigo,

& interitus, meteoriam, maris æstus, coecos motus terram concutientes,

animantium, quadrupedum videlicet, aeriuagorum, aquatilium, &

omnium vita fruentium, & metallorum naturas, loca, & nomina, in quibus

oportet multum uersatum esse, vti legentibus liquidum fiet, nam

nominum diuersitate, similitudine, & ambiguitate, diu in aliquibus operibus,

uehementerque laborauimus. Neque enim id artifici inconuenientius esset, quam

instrumenta ignorare, quibus operatur. Medicinæ quoque haud ignarum,

hæc enim huic arti multum congener, & simillima est, eamque sub hanc speciem

irrepsisse, & hominum mentes sic allectasse aiunt: & præsidia multa

præstat, docet enim mixtiones, temperies, & compari modo, ad ea peragenda

componere, & applicare. Inde profluit stirpium notitia, vt herbæ

diligenter inspiciantur aduenæ, indigenæque, necessaria admodum, vt

hinc omne dependeat. Mathematicas nouisse disciplinas oportet. nam sydereo

calore, multiuagis coelorum flexibus, & habitudinibus, quas docet

Astrologia, multa sunt, quæ operandi, patiendique vim pertrahunt, rerumque

occultæ manant proprietates, & virtutes. Magia Opticam continet facultatem

ad oculos pertinentem, quomodo subinde oculos fallat, visiones in

aquis, procul, in speculis, in orbem conglobatis, concauis, extensis, diuerseque

efformatis, è quibus pars magna naturalis Magiæ dependet. Omnibus

perpensis, has ipsa asseclas, & adiutrices artes sibi adsciuit: quique

has ignorauerit, penitus hinc secludendus est; nec Magum esse quempiam existimandum,

nisi disciplinis his insigniatur. Sit Magus naturæ dono artifex, & sciens

ualde: nam sine artificio sciens, aut ignarus artifex, si quid naturale fortè

non habeat, adeo coniuncta sunt, vt frustra terat operam, nec optato potiatur.

Sunt autem quidam ita Naturæ muneribus in iis rebus habiles, &

scientes, ut à Deo ficti esse videantur. Neque hæc ita dico, vt ars aliquid

limare non possit, & quæ bona sint fieri meliora non posse, & quæ non optima

aliquo modo acui & corrigi posse. Lynceis oculis perpendens, quæ se

sibi demonstrant, vt re inspecta sedulo operetur, hoc dicere volui, vt si inscius

fallitur, nobis vitio ne vertat, sed suam culpet inscitiam. hæc non tradentis,

sed professoris imbecillitas est. Nam si hæc in manibus alicuius minus

ingeniosi versabuntur: derogatur scientiæ fides, fitque, vt fortuita videantur,

quæ verissima, ac necessariis eueniunt causis. Sic debita actiua

passiuis addens mira produces, & si mirabiliora quæsieris, haberique vis,

eorum sufficientis causæ cognitionem tollito. Nam qui causas nouerit, nimium

authoritati derogat, illud enim mirum; cuius causa latet spectantem,

eatenus rari, insuetique illud retinens, quatenus causæ abditæ sunt. Quidam

lucernam extinxit, ac rursus muro, vel lapidi admouens accendebat,

ceu rem mirandam, & tunc illud mirum videri desiit (inquit Galenus) cum

sulphure contactum reperiere. Et Ephesius inquit: Miraculum inde soluitur,

vnde videtur esse miraculum. Sit quoque diues: difficulter enim operamur,

si opes non suppetunt. oportet enim ditari, vt philosophemur, non autem

philosophari, vt ditemur. Sumptibus ne parcat, sed perquirendo prodigus,

dumque attentius, examinatiusque perquirit, patiens reuocare ne

grauetur, nec laboribus parcat: ociosis enim, & ignaris Naturæ secreta

non panduntur. Vnde recte Epicharmus dictitabat. Deos mortalibus omnia

laboris precio vendere. Et si descriptioni non respondet effectus, aliquid

defecisse scito, non enim rudibus, & tyronibus, sed ingeniosis, & artificibus

breuiter perscripsimus.

 

Antiquorum opiniones circa mirabilium operationum causas.

 

CAPVT III.



QVOS Sæpe intuemur Naturæ effectus, in causarum dignotione

sic accendit priscorum philosophorum animos,

vt in eo non parum insudarint, & hallucinati sint, ac varii

varias dixerint opiniones, quas antequam vlterius progrediamur,

referre censuimus. Principio, vt ab vltimis

opiniones repetam, Aegyptii omnes, quos primum liquet coelorum effectus

scrutari, & metiri ausos, postquam perpetuæ serenitatis obsequio, in

camporum patentium æquoribus habitantes, cum è terra nihil emineret,

quod contemplationi coeli officere possit, æterna semper clara, perspicuaque

sidera deprehendentes, omnem curam in siderum cognitione influxuum

posuerunt. cumque ociosus valde perterreret causarum aucupium, coelo,

& sideribus ascripsere cuncta, vt inde duceret vnumquodque fatum, coelique

influxum in exortus hora, & interitus, stellarum reciprocationibus,

effectus producebant miros. vnde certis sub horis, statis temporibus, &

aspectibus omnia parari, colligique cæpere: nec vltra progressi suam tuentur

opinionem. Alii deinde Philosophi ab elementis omnia progredi, eaque

statuerunt principia, & causas: vti Hippasus Metapontinus, & Heraclides

Ponticus ignem: Diogenes Apolloniates, & Anaximenes aerem: Thales

Milesius aquam: Hesiodus terram: Hippon verò & Critias horum vapores.

Alii qualitatibus ascripsere: vti Parmenides frigido, & calido: magnaque

medicorum pars per frigidum, humidum, calidum, & siccum:

quando simul conferuntur ex eorum victoria, has mirabilium radices statuere:

quæque in medium protulere experimenta, iis componi, ac causæ

reperiri posse credunt. Addidit Empedocles Agrigentinus elementis, vti

non sufficientibus concordiam, & litem: ex vna res gigni, & corrumpi ex

altera. Citticus Zeno materiei Deum: quorum efficiendi vnum, patiendi

alterum fecit principium. Recentiorum verò philosophorum ætas, inspecta re,

id tueri non posse iudicauere, nam contraria sæpe qualitatibus operantur,

ac vltra elementa, & qualitates, aliquid aliud esse coniectarunt.

Plato enim, & Aristoteles, qui philosophiæ culmen retigere, finemque

imposuerunt altius rimati, multaque reperierunt ex elementorum qualitatibus,

vti virtutes substantialibus formis connatas: sic per se vnum, per

accidens aliud, & multa, quæ in sequentibus aperiuntur.

Vnde rerum vires patentes, abditaeque eueniant.

CAPVT IIII.

IAM Antiquorum quisque in patentibus, abditisque

rerum virtutibus est digladiatus: nec eos redarguere opus

esse censui, cum communi omnium præceptore, ac summo

Peripateticorum Principi fuerint affatim confutata.

Nunc autem; vt enucleatius patescant omnia, æquum

est meminisse, à quibus vires nanciscamur, non minimum

in reperiendis nouis, componendisque profuturum, vt separare, & discernere

discant, ne omnem veri seriem conturbent. Cum ex eodem mixto plures

fluitent effectus varii admodum & diuersi: ex vno autem peroriri principio

est omnibus in confesso, cuiusmodi multa in processu leguntur exempla.

iamque vnde proficiscantur apertè dicturis paulo altius exordiendum

est. Cuiuscunque naturalis substantiæ (nam substantiam voco id, quod est ex

vtraque compactum) compositioni materia, formaque vti principia eueniunt:

nec qualitatum functiones eiicimus, quæ ex primordiis in elementis

latitabant, ternumque simul replent numerum. Cum elementa ipsa in alicuius

efformatione veniunt, retinet efformatum qualitates præeccellentes

aliquas, è quibus quanquam cunctæ in effectuum productione concurrant,

à superioribus totum peruenisse creditur, cum sibi reliquorum vires ascribant:

si enim æquè omnes decertarent, inconspicua esset eorum virtus. Nec

materia quodammodo viribus est viduata: non illa princeps, simplexque

est, qua de memoro, sed quæ ex elementorum vi, substantiisque enata est,

è duobus maximè patibilibus, terra videlicet, & aqua. & quas aliquando

solet Aristoteles secundarias qualitates, & corporeos effectus appellare:

nos materiei functiones, siue vires, siue alio vocabulo gaudent, cognominemus:

vti rarum, densum, asperum, læue, durum, fissile, materiei gremio

penitus constituta, ab elementis tamen omnia veniunt. Rectius igitur censui

ne confundantur, qualitatum effectus à temperatura, materiæ verò à consistentia

effluere. At formæ tanta vis inest, vt quos omnes intuemur effectus,

ab ipsa primum progigni nemini sit non cognitum, diuinumque habeat

exordium, veluti superior, & præstantissima: per se sine alterius adminiculo,

eis vti instrumentis vtitur, vt citius, & commodius actionem expediat.

quique animum minime addictum, assuetumque speculationibus

habet a temperamento, materiaque omne effici posse putat, cum iis tanquam

per instrumenta fiant. Opifex enim si in alicuius constructione simulachri

aliquo vtitur stylo, vel scalpro; non vt agens vtitur, sed suppeditando vt

nauius expediat. Tres igitur cum in vnoquoque sint efficientes causæ, non

feriari, aut cessare putes, sed foetificantes omnes, remissius vnam, validius

reliquam: omnium verò maximè forma ipsa id efficit, reliquas corroborans.

& si deficeret, irritas faceret, & frustarentur: cum non sufficiant coelestibus

muneribus capiendis. Et quanquam sola exprimere eos non possit, quin

reliquæ suos depromant, tamen nec confunduntur, nec diuersæ fiunt, sed

ita inter se colligantur, vt mutuo indigeant opere. Qui recte id rationis indagine

cernere nouerit, obscuritatis nihil habet, nec veri scientiam confundet.

Vnde vis ea, quæ rei dicitur proprietas, non à temperamento, sed ab ipsa

euenit forma, & vt omnium præstantissima, compari quoque euenit loco:

à suprema igitur vertigine proximè, huic ab intelligentiis, illis denique ab ipso

Deo, sic quæ formæ eadem est, & proprietatum origo. Nam Deus, vt

sentit Plato, cum primitus coelos, sidera, ipsaque rerum primordia ortus,

& interitus vicissitudine marcescentia, suæ diuinitatis omnipotentia,

apto modulamine condidisset, dein animantium, stirpium, & inanimatorum

genera, ne illa eadem cum coelo conditione forent, coelorum, elementorumque

viribus accitis, per gradus assignauit, inferiora supernis ancillari

fatali lege sanciuit, & formam vnicuique suam sydereo lapsu viribus cumulatam

immisit: & ne continua rerum desisteret procreatio, singula semen

proferre iussit, & formam præparatis foenerari. sic ab ipso coelo deuenientes

formas diuinas, & coelestes esse necessariò pronunciabis, in qua formarum

exemplar, & nobilissima consistit causa, quam Plato idem philosophorum

princeps mundi animam vocat, summus item Aristoteles vniuersalem

naturam, Auicenna autem formarum datorem.Ipse non de re vti caduca,

sed ex se eliciens, & immittens, primo intelligentiis, stellisque impartitur,

deinde elementa tanquam per instrumenta materiam disponentia aspectibus

informat. Quis est ergo tam demens, tam male à Natura informatus: vt si

hæc ab elementis, coelo, intelligentiis, & denique ab ipso Deo veniat, coelestem

dicat, quod naturam illam non sapiat, & diuinam quodammodo maiestatem

non redoleat, & quum tanta sit cum eo affinitas, opera efficiat, quibus

nil admirabilius, aut fingi, aut cogitari possit? Multa fastidientis lectionis

argumenta relinquimus, siquidem singulatim vires vberius sumus explanaturi.

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   19


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azrefs.org 2016
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə