Enarrationes in cantica canticorum




Yüklə 1 Mb.
səhifə1/36
tarix26.04.2016
ölçüsü1 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   36
1033-1109- Anselmus Cantuarienses - Enarrationes in Cantica canticorum

[1187] {main}

ENARRATIONES IN CANTICA CANTICORUM.

[1187A] In initiis librorum causae dicendae sunt quomodo vel quare compositus sit liber ipse, quas causas Hieronymus prooemium vocat. Auctor itaque hujus operis de quo agere volumus, trinomius fuit: qui ad numerum nominum suorum tres libros composuit, et eorum intentionem ipsorum nominum interpretatione distinxit. In primo itaque libro affectuose et dulciter, more patris filium pie admonentis, et quasi lac praebentis, quemque fidelem adhuc minus validum, et nondum terrenis prorsus abrenuntiare volentem erudit. In quo libro pro hac tanta dulcedine, Idida, quod dilectus sonat, edicitur. In hoc quippe docet meretricem fugiendam, consortia malorum, et caetera quae honestate et probitate sunt digna facienda: in mundo tamen, ut diximus, adhuc [1187B] commorantem. Secundum nomen ejus est Coëleth, quod Graece ecclesiastes, Latine concionator dicitur. Concionatorem autem illum dicimus, qui in concione hominum, id est in concilio, publicus orator est, prolatione veritatis nullum verens, nulli blandiens: quod in secundo libro suo iste facit. Nam, ut quasi quibusdam gradibus ascensionis, ad perfectionem quem doctrina sua attraheret, cui primo misericorditer, legitime tamen, terrenis istis cum misericordiae operibus concesserat utendum, quoniam carnalem et adhuc infirmum animum coelestia et perfectiora non posse tenere credebat, jam ceu validiorem et ad altiora sumenda potentem, ad despectum omnium terrenorum in hoc secundo libro invitat; monstratque quam caduca quamque transitoria [1187C] sint cuncta temporalia, sic dicens: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Hoc vero ad contemplativam, cuncta scilicet mundana despicere, et coelestibus inhiare, pertinet: illud autem quod in primo libro concessum erat, ad activam vitam. Cujus praeterea rei gratia tantum laborem inchoare in hoc suo tertio libro persuaserit, spiritualiter intendentibus quibusdam terrenis similitudinibus ostendit, ad hoc profecto ut per despectum terrenorum ad gloriam [1188A] pervenire possemus aeternorum. In quo opere Salomon, id est pacificus, dicitur.



Liber iste vocatur Cantica canticorum, et etiam pluraliter, propter multam excellentiam dignitatis. Fecit enim Salomon primum parabolas, scilicet librum Proverbiorum, in quo simpliciter ostendit quomodo recte uteremur his mundanis; quod pertinet ad activam vitam, et Canticum simpliciter potest vocari. Dicuntur autem Proverbia praecepta de vita humana per aliquas similitudines. Deinde fecit Ecclesiasten, in quo annuntiavit omnia mundana esse contemnenda, ut cum dicit: Omnia sunt vanitas; et est quidam gradus ab activa ad contemplativam, potestque dici canticum simpliciter. Post hos fecit librum istum in quo docet de dilectione Dei, quasi [1188B] mundo jam contempto: quod pertinet ad contemplativam vitam; inde vocatur Canticum canticorum, scilicet canticum excellentius praedictis duobus, et caeteris similibus. Nomen hujus libri in Hebraeo, Sir hasirim, quod valet apud nos, Canticum canticorum. Dicitur Salomon secundum hos tres libros quos fecit XXX habuisse vocabula: secundum parabolas vocatur Idida, id est dilectus: ibi enim instruens rudes coepit ab ipsis diligi: per quod nomen significatur Christus, qui per excellentiam dicitur dilectus: de quo Deus: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII). Ecclesiastes nomen est libri et auctoris, et interpretatur concionator, scilicet diversos ad idem consentire faciens. Convocantur namque diversi in illo libro ut sibi consentiant in contemptu mundi: quod [1188C] est tractum ex similitudine cantoris, qui diversorum voces in unam concordiam moderatur. Item per hoc nomen significatur Christus, qui est verus concionator, docens terrena transitoria esse spernenda, et amanda coelestia. Dicitur quoque Ecclesiastes, quia Ecclesiam egregie gubernat et ad unam fidem convocat. Secundum hunc librum dicitur Salomon, id est pacificus, per quod item significat Christum, qui verus pacificus est et convocans omnes ad sui dilectionem. [1189A] Dicitur et auctor in Proverbiis ethicus, id est tractans de moribus. Idem in Ecclesiaste physicus, id est tractans naturam rerum. In Canticis theologus, sermocinans de divinis. In hoc libro sunt materia, sponsus et sponsa, amici sponsi, qui et paranymphi dicuntur, et amicae sponsae. Est autem sponsus Deus, quoniam ipse spondet se Ecclesiae; scilicet si ei fidem custodiat ne fornicetur cum daemone, copulabit sibi tandem in nuptiis. Sponsa dicitur Ecclesia, scilicet firmi in fide, quoniam perfecte sumens fidem spondet se Deo et renuntiat pompis Satanae. Dicuntur amici sponsi, velut sancti angeli et perfectiores, ut apostoli, qui sponsum adjuvant ut amicam suam retineat, commonentes et adjuvantes Ecclesiam, ne ipsa cum alieno fornicetur, sed soli Deo [1189B] adhaereat. Dicuntur amicae sponsae adhuc teneri in fide, qui non plene sciunt Sponsum diligere, sed jam exhibent se habiles ut sponsam imitentur, ut sic bene eruditi a sponsa fiant et ipsi sponsa. De hac autem materia hoc modo agit, scilicet ostendens qualiter in hac vita sponsus alloquatur amicam et per se et per amicos, et quanta affectione recipiat verba sponsi, et qualiter amicae sponsae ostendat se paratas imitari sponsam, et loquantur sponsae, aliquando et ipsi Sponso. Salomon enim adhuc tenens donum sapientiae, illuminatus a Spiritu sancto prophetizat qualiter Ecclesia ante adventum Christi, et deinde secundum singulos status usque ad finem mundi sit se habitura erga Deum. Est quoque finis et intentio, ut compellat audientes ad dilectionem [1189C] Dei. Scribit autem hic auctor ut comicus, scilicet nihil ex se dicens, sed inducit ipsas personas loquentes: et quia in nullo amore aeque affectuosa verba amoris inveniuntur, sicut inter sponsum et sponsam, facit eos quasi verbis carnalis amoris loqui. Et sunt haec prima verba Ecclesiae jam proximae adventui Christi, et nimio amore jam praesentiam ejus desiderantis; sicut illi qui dicebant: Putas videbo? putas durabo? putas inveniet me illa nativitas? Et sicut carnalis sponsa cui jam egregie per nuntios placuisset sponsus, fastidiens jam legatos, expetens ipsius praesentiam diceret: Veniat ipse, ut praesens mecum loquatur, et me osculetur, ita hic dicunt fideles illi proxime ante Christum:

CAPUT PRIMUM.

[1189D] «Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te.»

Deus ipse sicut praenuntiatus est per patriarchas et per prophetas, ipse idem jam, osculetur me, id est jam delectet me osculo, id est praesentia, oris sui, id est Filii sui, qui dicitur os Patris sicut et Verbum, quia per ipsum Pater mundo manifestatur. Quia meliora sunt ubera. Hic jam loquitur Ecclesia praesens cum Christo. Ac si ita diceret, convertens se ad ipsum prae nimia affectione: Quia ubera tua, doctrina evangelica, meliora sunt vino; quae doctrina est dulcis refectio et suavis sicut lac. Melior est [1190A] vino, id est doctrina philosophorum, quae non nutrit, sed inebriat, et superbire facit recipientes, ducitque tandem ad interitum. Vel per vinum accipiamus intellectum carnalem Veteris Testamenti. Possumus etiam per ubera accipere geminam dilectionem, vel duo Testamenta spiritualiter intellecta, vel spirituales gratias; et erit tamen eadem sententia cum praedicta. Ubera dico fragrantia, id est redolentia, et odore suo homines ad se attrahentia. Redolet quippe doctrina illa, et bona opinione ac fama sua ad se attrahit; optimis unguentis, id est per optima unguenta. Sunt enim in doctrina evangelica unguenta, id est dona spiritualia quae sunt optima, quantum ad unguenta carnalia, quibus solebant inungi amatores, ut melius placerent: vel etiam coenantes. Haec autem [1190B] unguenta merito optima dicuntur: quos enim inungunt, veros reges ac sacerdotes efficiunt. Oleum effusum. Alia causa quare desiderasset eum, quia nomen tuum effusum est, sicut oleum effusum. Oleum quidem, dum in vase est, neque odorem profert, neque dolores sanat; effusum vero et odorem emittit et dolores sanat: ita nomen Dei dum ipse adhuc in sinu Patris conclusus teneretur, parum vel nihil cognoscebatur: postquam vero carnem sumpsit praesentia sua mundum visitans, seipsum omnibus cognoscendum exposuit; odorem, id est famam et bonam opinionem de se emisit: et infusum per dolores bene recipientium praedicationem suam et peccata sanavit. Ideo adolescentulae, scilicet, quia tam dignus et tam dulcis es, ideo non solum ego, sed et [1190C] adolescentulae, id est minores et fragiliores, teneri adhuc in fide, dilexerunt te, id est de omnibus rebus te solum diligendum elegerunt. Licet enim ex temporalibus adhuc sibi consolationem sumant, tamen Deum eis temporalibus praeponendum judicant.

VOX ECCLESIAE.

«Trahe me post te: curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua. Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.»

Trahe me post te. Videntes contemporanei Christi quasi jam imminere ipsius ascensionem, et absentiam consolationis ipsius, rogant eum ut trahat eos post se, id est imitatores sui faciat eos. Et proprie dicit trahe, quasi quadam violentia. Videtur enim [1190D] fieri violentia, ubi corpus natum in peccatis a peccatis liberatur. Curremus in odorem. Vox amicarum sponsae. Audientes bonitatem Sponsi, et majores velle imitatores ejus fieri, dicunt sponsae, scilicet doctoribus suis, jam degustata dulcedine Dei: Tu vis ire post eum, et nos certe curremus tecum, id est, laborabimus tecum obtinere gaudium nuptiarum, positi et fundati in odore, id est in praedicatione et fama tua, quae nos attrahit, quae est unguentorum tuorum, id est procedens ex donis spiritualibus per quae operaris. Bene dicit curremus, non enim pigritando et segniter agendo perveniemus ad illud coeleste bravium. Introduxit me rex. Vox Ecclesiae ad minores quos educavit. Audientes quidem eos [1191A] Deum desiderare, volunt eos ad idem invitare, ut si ita responderent illi majores: Dicitis quia mecum curretis: et bene currendum est, quia eo pervenientibus summa refectio est. Et hoc ostendit sibi patere cum dicit: Introduxit me rex, id est manifestam cognitionem dedit, in cellaria, id est, in secreta Ecclesiae, scilicet ut sciam quid significent mysteria, sicut in baptismo Spiritum dari, infantes sola gratia salvari, et similia quae non patent omnibus. Vel per cellaria accipiamus plenitudinem beatitatis, id est aeternitatem vitae, sicut in cellariis reponi solet copia magna bonorum, spe autem jam perfecti viri in beatitudinem aeternitatis sunt introducti. Exsultabimus. Vox minorum qui aliquantulum per fidem provecti audent jam Sponso loqui in haec verba: [1191B] Quia tu, Domine, sponsam tuam jam in secreta tua introduxisti, ideo et nos praeparabimus nos idoneos, ut cum ea introducamur: et hoc est exsultabimus, scilicet in corpore, id est, bene operabimur cum exsultatione et laetabimur in anima, quia laetitia bona cogitabimus. Vel laetabimur, scilicet, si bona fecerimus, non coacti sed voluntarie: et hoc in te, id est, omnia tibi attribuemus tanquam primae causae, a qua omne bonum radicaliter procedit; et hoc faciemus memores uberum tuorum, id est, suavis tuae doctrinae super vinum, sicut superius dictum est. Recti diligunt te, scilicet bene debemus in te exsultare, et te diligere, quia omnes qui recti sunt hoc faciunt, quare nisi hoc fecerimus, recti esse non possumus. Patet finis in omnibus praedictis, quia [1191C] sive perfectiores sive minores imitari velimus, ad dilectionem Dei eorum verbis invitamur.

VOX ECCLESIAE ITEM.

«Nigra sum, sed formosa, filiae Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nolite considerare quod fusca sum, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me: posuerunt me custodem in vineis; vineam meam non custodivi. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.»

Nigra sum. Vox sponsae ad minores. Audiens namque sponsa promissionem minorum quod vellent cum ea currere, timens ne deficiant in persecutione, [1191D] utpote hi qui nondum nisi solam dilectionem Dei gustaverant, et reputant sanctos pro insanis, quia habentur in mundo contemptibiles, praemonet eos ut mala non considerent, scilicet ut propter hoc desistant a promissione, sed attendant quae merita pro persecutione obtineant, ut hoc modo dicat: Vos dicitis quod mecum curretis, sed tunc oportet vos denigrari in corpore, sicut ego propter multas tribulationes sum nigra exterius. Et ponit effectum pro causa. Exterius quidem sum nigra, sed interius formosa, id est bonis virtutibus ornata, vobis dico, filiae Hierusalem, id est quas ego genui ad fidem, qui etiam jam pacem videtis. Hi autem minores ideo filiae dicuntur quia fragilis sexus sunt, et cito decipi et devocari a fide possunt; et quia major custodia [1192A] et diligentia est eis adhibenda quam filiis, scilicet fortioribus, et quia isti confirmati generant aliquos, dico quia nigra sum sicut tabernacula Cedar, id est sicut Cedar habitans in tabernaculis. Cedar fuit filius, ut dicitur Gen. XXV et I Paral. I, Ismael, sed adeo nequam ut a nullo in domo reciperetur, sed semper in tabernaculis habitabat; de quo Origenes: «Manus ejus in omnes, et omnium manus in ipsum.» Nigra sum sicut Cedar, formosa sicut pelles Salomonis. Pelles quidem in quibus habitabat Salomon erant bene expilatae, et rubricatae, variis picturis ornatae, ita sancti viri expilati sunt omni superfluitate, et sunt ornati multis generibus virtutum. Bene comparat sanctos pellibus, quia sicut pellis dicitur corium mortui animalis, ita sancti mortificantes [1192B] seipsos efficiuntur quasi simpliciter pelles. Et bene subjunxit Salomonis, quoniam istae pelles, scilicet sancti, sunt illud tabernaculum in quo militat verus pacificus.

Nolite considerare. Dico quia nigra sum, sed nolite hoc attendere, ut propter hoc desistatis ab incoepto: quia sol, id est Christus, qui est vera claritas, decoloravit me; scilicet propter ipsum haec omnia passa sum qui tandem mihi remunerare poterit. Filii matris meae. Ostendit per quos ministros suos Deus eam in persecutionibus sic probavit, scilicet per filios matris meae quae me prius generavit in carnalitate. Debuisset mihi esse mater spiritualis, et me nutrire lacte divini intellectus. Qui fratres mei pugnaverunt, contra me diversis generibus [1192C] persecutionum: et ita persequendo posuerunt me custodem in vineis, id est in ecclesiis gentium. Vineam meam, id est vineam quam naturaliter excolere et custodire debuissem, non custodivi. Hic notamus illum statum Ecclesiae quando apostoli de Judaea se transtulerunt ad gentes, sicut dicit apostolus Paulus Act. XIII: Quia nos repulistis, et indignos verbi Dei vos ostendistis, ecce convertimur ad gentes. Indica mihi. Vox Ecclesiae illorum quae, dimissa Judaea, incipit jam aedificare in gentibus et precatur hic Deum non ipse, sed in persona eorum qui noviter convertuntur: et precatur hic Deum, ut det eis cognitionem sui, scilicet cognoscant in quibus habitet Deus ut eos imitentur; cognoscant etiam qui [1192D] sunt haeretici ut eos non sequantur; ut ita dicat: Posita sum custos in vineis, et ut eas possim custodire, et inde tibi fructum praesentare, indica mihi, id est novis istis, quod certe est ad honorem tuum, ubi pascas, id est in quorum operatione tu reficiaris; vel ubi pascas, id est quibus pastum praebes ut corpus tuum vel refectionem divini verbi. Indica etiam mihi ubi cubes, id est quiescas, scilicet ubi nulla offensio te inquietet in meridie, id est in splendore majestatis tuae, vel in fervore charitatis: scilicet qui non sunt in vespere, ut jam in eis dilectio frigescat, neque in mane ut modo sit in eis tenera. Indica dico tu quem diligit anima mea, id est tota affectio mentis meae; et supponit causam cur hoc precetur, ne incipiam, id est ideo precor ut indices, [1193A] ne incipiam, id est, isti de gentibus, novi adhuc in fide, incipiant vagari, et devia tenere post greges sodalium tuorum, id est imitando haereticos, qui dicuntur sodales Christi, quia, ut potius decipiant, praedicant aliquid veritatis, consentientes Christo, sed diversi sunt haereses interserendo. Si autem per omnia consentirent, non sodales, sed quasi iidem ipsi dicerentur. Vel sodales quia ipsi se ejus sodales et amicos dicunt. Greges bene dicit quia et multi sunt et sine ratione vera.

«Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Aequitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, collum [1193B] tuum sicut monilia. Muraenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.»

ECCLESIA.

«Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.»



Si ignoras te. Vox sponsi. Et facit hic tria: Minatur, blanditur sponsae, ponit etiam facultates quibus Ecclesia cognitionem sui possit obtinere. Continuatio. Quaeris cognitionem mei? ad quam necesse est tibi, o pulchra, virtutibus et electione mea ut te cognoscas, scilicet dignitatem tuam quam per fidem dedi tibi, et dando tibi corpus et sanguinem meum, [1193C] insuper caetera spiritualia dona, quia si ignoras te in qua dignitate sis, ex hoc quod sponsa mea es, egredere de consortio Ecclesiae, et abi, id est longe fias ab Ecclesia, ut etiam perdas virtutes quas prius habebas. Abi dico, post vestigia, id est imitando opera, gregum, et sic pasce haedos, id est in fetidis actibus tuis delecteris, et sint tibi pastus; et hoc, juxta tabernacula pastorum, imitando eos qui se dicunt pastores et in tabernaculis Deo militantes, et non sunt, sed haeretici, vel juxta tabernacula verorum pastorum, et non intra. Volunt enim haeretici auctoritatem suarum immunditiarum trahere ex Scripturis sanctis in quibus viri sancti militant Deo, ut quidam dicti Nicolaitae quorum haeresis reprobatur, Apoc. II; et ab Ecclesia in ea. Quidam autem [1193D] haeretici, 24, q. 3, qui praedicant mulieres communicandas, et dicunt quia Apostolus dixit omnia esse communicanda, et alia hujusmodi. Equitatui meo. Positis minis ponit blanditias, ac si diceret: Si te ignoras, egredere; sed non debes egredi vel te ignorare, quia ego sic honoravi ut te amicam meam facerem, et de Aegypto liberarem; quod fuit praefiguratum in liberatione filiorum Israel de Aegypto Exod. XII. Educitur autem gentilitas de Aegypto, id est de tenebris infidelitatis, et de potestate Pharaonis, id est de jugo diaboli, per mare Rubrum, quia per baptismum ubi submerguntur omnes inimici, id est omnia peccata, et hoc dicit, assimilavi te equitatui, id est illi in quibus militabam eunti in curribus, [1194A] id est inter currus, vel in tempore curruum Pharaonis. Per currus in quibus sedebant potentes, notatur superbia vel volubilitas hujus mundi, Pulchrae sunt genae tuae. Positis minis, et blanditiis ostendit ei inesse facultates quibus cognitionem sui posset retinere. Dixi, si ignoras, egredere, quod non oportet te facere quia habes genas et collum quibus potes veram cognitionem tenere. Genae dicuntur pars illa hominum quae terit cibum et mittit in ventrem: ita in Ecclesia dicuntur genae altiores illi qui Scripturas terunt, et earum capaces faciunt inferiores, et sicut in genis est signum pudoris, ita illi semper pudorem praedicant et castitatem, quae genae sunt, pulchrae, scilicet multis virtutibus, et sunt sicut turturis, quia sicut turtur nunquam habet [1194B] nisi unum sponsum, nec cantat nisi gemendo, ita isti solum Christum habent sponsum, et gemunt saepissime pro delictis suis, et aliorum. Colli officium est ut per illud cibus tritus descendat in ventrem, et ut contineat corpus capiti; per quod significantur discipuli illorum altiorum, sicut fuit Timotheus ad Paulum, per quos Scripturae descendunt ad inferiores, et hi per praedicationem suam jungunt Ecclesiam Christo. Collum dico ens sicut monilia. Monile monet aliquos ubi se recipiant, et munit pectus habentis, ne aliquis manus injiciat ita isti doctrina sua et muniunt Ecclesiam ne adulter diabolus manus injiciat, et monent minores de Ecclesia ubi se recipiant et sequantur. Muraenulas aureas. Vox amicorum sponsi. Volentes juvare sponsum, [1194C] quomodo Ecclesia in cognitione sui permaneat, dicunt: Sponsus dat tibi genas et collum, et nos dabimus ornamenta aurium. Si idem loquuntur haec qui sunt genae vel collum, non nocet. Muraenula dicitur a muraena quae plicat se in orbem, et significamus per muraenas sententias orbiculatas et perfectas, quibus ornant sancti aurem interiorem, id est intelligentiam; aureas, id est divina sapientia, et charitate conditas vermiculatas argento, id est distinctas eloquio optimo. Vel sententias, et sapientiam quam in se habent, sciunt honestis positionibus unicuique secundum modum suum dispensare, sapientibus, prout sunt, humilibus similiter. Argentum, quod metallum est melius tinniens quam caetera, et per ipsum eloquium significatur. Et hoc faciemus [1194D] dum rex est in accubitu, id est in confessione Dei, scilicet corporaliter remotus ab Ecclesia, vel reportatur hoc ad sequentia: Dum esset rex. Vox Ecclesiae sic respondentis: Sponsus, et amici sui dant mihi talia ornamenta, et ideo dilectus meus mihi, id est ad meum honorem, commorabitur inter mea ubera, id est in intimo amore meo, et est praemissa causa, ac si diceret: Merito debeo eum diligere, quia ipse dedit mihi nardum, scilicet virtutes, et hoc dum esset in accubitu suo, id est passione, resurrectione, scilicet quia ipse passus fuit et resurrexit, ex hoc virtutes mihi dedit quae dederunt odorem suum, id est sibi convenientem videlicet bonam famam. Vel, dum esset rex in accubitu suo, id [1195A] est quia tranquillitatem mentis meae elegit in qua habitaret, ideo nardus mea dedit odorem suum. Nardus est unguentum quod fit de humili herba, et vocatur ipsa herba similiter nardus, per quam significatur humilitas, et est calidae naturae, per quam significatur charitas. Dilectus, inquam, commorabitur inter ubera, et ipse erit mihi et tristitia magna, et gaudium magnum, scilicet de omnibus adversis quae ipse passus est dolebo, et de quibus non gravatus est, ego gaudebo, et hoc dicit: Fasciculus myrrhae. Per myrrham notatur amaritudo, quia ipsa est res amarissima, et ideo ex ea uncta corpora manent integra, quia prae nimia amaritudine vermes non accedunt. Per fasciculum notatur multitudo amaritudinum. Erit item dilectus meus mihi botrus [1195B] Cypri, id est magnum gaudium. Per botrum habemus vinum, in quo est laetitia. Cyprus est locus in quo crescit optimum vinum. Congaudet Ecclesia sponso, sicut de resurrectione et similibus. Dixi «commorabitur dilectus meus inter ubera mea,» et hoc in vineis Engaddi, id est in Ecclesiis, ubi est fons haedi, quia ibi lavantur fetidi in baptismo, et fiunt candidi. Engaddi autem interpretatur fons haedi, vel tentatio oculorum. Est autem Ecclesia in tentatione oculorum posita in hoc mundo, in quo omnia sunt nobis proposita ad tentandos oculos.

«Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.»

VOX ECCLESIAE.

«Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus; lectulus [1195C] noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.»

Ecce tu pulchra. Vox sponsi audiens erga se tantam affectionem sponsae quod dixerat: «Dilectus commorabitur inter ubera mea,» respondet sibi:

Quia tanto amore maneo apud te, «ecce tu es pulchra.» Quod bis ponit, nota eam pulchram et corpore et anima. Oculi tui columbarum, id est columbini, scilicet simpliciter intuentes, et carentes felle et invidia.

Oculi tui, id est praedicatores tui, qui tibi provident ut oculi corpori, erunt columbarum. Intransitive dictum est, id est, erunt revera columbae, id est septem virtutes habentes, quae denotantur per septem naturas columbae. Columba enim secus fluenta habitat, [1195D] ut, viso accipitre, se mergat et evadat; meliora grana eligit, alienos pullos nutrit, rostro non lacerat, felle caret, in cavernis petrae nidificat, gemitum pro cantu habet. Ita praedicatores sancti secus divinae Scripturae fluenta, quibus eorum irrigantur corda, inhabitant, ut eorum munimento ab incursu diabolico evadant. Meliora grana, id est, meliores sententias, scilicet non haereticorum eligunt. Alienos pullos, id est homines, primum a Christo alienatos, qui pulli, id est, filii diaboli fuerant, doctrina sua nutriunt et exemplo. Rostro non lacerant, id est, bonas sententias haereticorum more lacerando non pervertunt. Felle carent, id est, ira irrationabili carent. In cavernis petrae nidificant, id est, in plagis [1196A] mortis Christi qui est petra firmissima, nidum ponunt, id est, in fide mortis Christi refugium, vel spem ponunt. Per nidum quippe refugium et spes designantur. Columba enim adveniente imbre ad nidum fugit, et spem in nido habet. Gemitum pro cantu habet, id est, sicut alii delectantur in cantu, ita ipsi in tribulatione et gemitu. Habet etiam hanc naturam columba ut visionem amissam recuperet, ita quoque praedicatores et provisores Ecclesiae, aliquo dono sancti Spiritus amisso per aliquod delictum, recuperant illud, sicut David qui spiritum prophetiae quem amiserat recuperavit. Habet item hanc naturam quod gregatim volat. Eodem modo praedicatores gregatim, id est, catholicam fidem tenentes, tendunt ad alta gressibus bonorum operum atque virtutum. Nam [1196B] quot bona opera facimus, tot gressibus ad Deum properamus. Alis se defendit columba, ita boni praedicatores sententiis Patrum se muniunt atque defendunt.

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   36


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azrefs.org 2016
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə