D. absalonis abbatis sprinckirsbacensis sermones festivales et cum primis utiles et eruditi




Yüklə 0.88 Mb.
səhifə1/32
tarix26.04.2016
ölçüsü0.88 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   32
Absalon Sprinckirsbacensis - Sermones
[0011]

D. ABSALONIS ABBATIS SPRINCKIRSBACENSIS

SERMONES FESTIVALES ET CUM PRIMIS UTILES ET ERUDITI

Jam recens cura D. Danielis Schillinckii, ejusdem coenobii abbatis, editi. (Coloniae, apud Joannem Gymnicum, anno 1534, mense Julio, cum privilegio Caesareo ad quadriennium, in-fol. parvo. — Edimus juxta exemplar in bibliotheca publica Duacensi asservatum ( fonds de l'abbaye d'Anchin) quod nobiscum perhumaniter communicavit D. DUTHILLOEUL, ejusdem bibliothecae custos.)

REVERENDO IN CHRISTO PATRI DOMINO DANIELI SCHILLINCKIO INCLYTI SPRINCKIRSBACENSIS COENOBII ABBATI MERITISSIMO JOANNES GYMNICUS TYPOGRAPHUS S. D.
Si prisca gentilitas adeo grata benignaque extitit, Reverende Pater, ut iis qui vel gemmarum vel frugum, vel herbarum quarumdam usum potentiamque primitus mortalibus indicassent, partim divinos honores exhiberet, partim memoriam eorum posteritati consecrando nunquam delendam gloriam conciliaret: quid de te fieri a Christianis par esset quod hunc tam incomparabilem scriptorem paucissimis notum ex bibliothecae vestrae tenebris situ squaloreque obsitum orbi per typographiam communicaris? Ego sane tanto majore beneficio te sacrae theologiae vere studiosos devinxisse existimarim, quanto animi bona corporis commoda praecellunt, quantoque caduca et paulo post quantumvis praeclara ad interitum tamen vergentia, immortalibus nunquam edacis vetustatis injuriae opportunis cedunt. Non satis autem habuisti pro magno singularique de proximo bene merendi studio, hunc authorem ex densissima caligine simpliciter mihi excudendum tradidisse, verum etiam, ne forte ab eo imprimendo cum authoris obscuritate, tum et exemplaris difficultate quae ex characterum exilitate scripturaeque ratione, ut quae infinitis breviaturis intricatisque litteris ceu Gordius quidam nodus constabat, colligebatur, absterreri posse viderer, pecuniam mihi, quo promptius in ipso cum castigando, tum imprimendo operam sumerem, praesto futurum praetulisti. Quo ego vocis tuae classico excitatus, licet minime a provincia hac suscipienda abhorrerem, ut qui una alteraque libri pagina, accuratius perlecta, tanquam leonem (ut aiunt) ex unguibus agnoscens, me operae pretium hic facturum indicabat, tamen ita animo confirmatus sum, ut nullius neque sumptus neque sudoris exantlandi laboris ratione deterritus, hoc officium suscipere decreverim, quo et tibi gratificarer, et veterum authorum studiosis. Duabus autem potissimum de causis id faciendum cogitavi. Una quod testatum orbi foret esse etiamnum hac nostra tempestate abbates quibus idipsum quod M. Antoninus imp., cui Philosophi cognomentum fuit, de sese in litteras retulit, usu venire egregia cum laude conspicimus. In hunc vero is de se modum scripsit: [Greek] 3Alloi meún iåppwn, aælloi deú oúrnevwn, aælloi qhrivwn, ejrwðsi. 1Emoi deú biblivwn kthvsewû ejk paidarivou leinoúû ejntevthke povqoû. Quantus autem librorum, et praesertim sacrorum, helluo existas, si hic depraedicare magna verborum pompa perrexero valde metuo ne in adulationis speciem incurram. Illud duntaxat praeterire silentio minime possum, si plerique omnes abbates tuum istud exemplum sequi susciperent, ac pro bellis cavallis, pro venatione, pro aucupiis, pro alea, pro comessationibus atque id genus, studiis ad orthodoxos Ecclesiae scriptores nocturna diurnaque manu versandos animum adjicerent, brevi futurum ut si non omni, saltem bona invidiae, qua non apud solum vulgus laborant, parte se exonerarent:

[Greek] 3Alla tauðta qewðn ejn gouvnasi keiðtai. Altera qua ad hunc scriptorem excudendum adductus sum caussa fuit quod non tantum officii nostri est [0013] melioris notae authores sedulo ab interitus injuria vindicare . . . , [(3)] {foot}

[0013] Hic charta in exemplari mutila est. quisquis librum nostrum succincte etiam evolverit, dubium mihi non est quin Absalonem in eorum album nobiscum sit inscripturus: adeo et eruditam pietatem et juxta piam eruditionem prae se fert. Praeterquam enim quod divina mysteria pie dilucideque explicat, allegorias et similia felicissime tractat, Scripturarum testimonia saepe apteque citat, ut vita nostra professioni respondeat egregie adhortatur, sceleratos atque Dei beneficiis abutentes graviter magnaque severitate perstringit; praeter haec, inquam, ejusmodi elocutionis genere usus est quod doctissimo huic seculo etiam satisfacturum videri queat. Nisi si qui futuri sunt adeo et morosi et lauti, ut ob unam alteramve voculam quam in Ciceroniana officina expolitam non arbitrentur, totum solidum librum non dubitent elevare. Quos hoc Martialis disticho facile, ut spero, retundemus:

Triginta toto mala sunt epigrammata libro Si totidem bona sunt, Lause, liber bonus est. Quinetiam iidem in omni re improbam ac reprehendendam esse praeteritis melioribus malorum selectionem, vel ipso Cicerone testante, velim cogitent. Jam si vetustas etiam veluti vina scriptores commendat, commendationis gratiam Absaloni non defuturam esse confido: nempe qui ante quadringentos annos floruerit, quo tempore [Greek] gnhsivan theologiam nondum a Romani sermonis puritate, ad barbariei castra, ac sophisticas argutationes penitus defecisse, ipse nostri authoris stilus locupletissimus est testis. Quae cum ita se haberent, Reverende pater, in hoc tuo Absalone cum castigandi, tum imprimendi, labores subire haudquaquam detrectavi. Et quanquam eum sua tum pietate tum eruditione satis laudatum Momorum petulantia defensum iri confidam: tamen quia summis authoribus tam sacris quam profanis in publicum absque tutelari quopiam patrono non satis secure egredi compertum sit, Absalonem etiam simili praesidio muniendum putavi. Nec longe cui id negocii daretur petendus fuit, quum tuam paternitatem qua es erga hunc scriptorem benevolentia haud gravatim id esse facturum, et qua es autoritate haud difficulter esse praestiturum non ignorem. Quare tibi, observande pater, simul nostros qualescunque labores consecratos habe, simul ipsum Absalonem a calumniis ac sycophantiis tui nominis autoritate vindicandum suscipe. Sed hoc ne te lateat, esse etiamnum in sermonibus hisce paucos locos qui vitio carere non videantur, quique melioris exemplaris subsidio ad restituendum in integrum opus habeant. Nobis temere aliquid mutare fuit religio. Vale, et ut Absalon tuus amicitiae inter nos sit felix auspicium permitte. Coloniae Agrippinae ex officina nostra Id. Julii. Anno MDXXXIV.


ABSALONIS ABBATIS

SERMONES.
[0013]

SERMO PRIMUS. DE ADVENTU DOMINI. [0013A]



Hodie, fratres dilectissimi, sermo politus et plenus devotionis suave murmuraret in cordibus vestris, qui adventum Salvatoris digna laude attolleret, sed ab hac expectatione persona loquentis vos retrahit, quam neque sensus copia, nec ulla commendat imago sanctitatis. Veruntamen quia solennitas temporis communem nobis praebet materiam gaudiorum, licet incircuncisus verbo et sensu, eo tamen quo possum praeconio occurram domino venienti, et gaudiis vestris vel importunum me inseram, quibus specialiter praesentia data est salvatoris. Et quis filios sponsi ab affectu laetitiae cohibeat, quam diu cum ipsis est sponsus? (Matth. IX.) Ecce [0013B] Christus vos invitat ad gaudium, Salomon in diademate quo coronavit eum mater sua, decoratus incedit, Joseph indutus est talarem tunicam, et David in cithara diem festum agit vobis. Psallit, inquam, David noster, Christus videlicet homo factus, in cithara humanitatis assumptae, de qua scriptum est: Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara (Psal. LVI): per quam triplicem sonum infundit cordibus nostris, videlicet humilem, suavem, et jocundum. Et videntur ad sonum humilem pertinere, [0014A] vagitus illi infantiae, amplexus materni, attrectationes uberum, crepundia novi partus, et caetera hujuscemodi quae majestas Verbi dignata est in se suscipere. Adhuc tamen sonum magis humilem cithara ista reddidit, et usque adeo humilem, quod nec etiam discipuli eum capere potuerunt, quando judaica eam tangens perfidia, manus et pedes clavis, lancea latus ejus aperuit, quae ad ultimum cruci appensa, sonum illum flebilem reddidit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum (Psal. XXX; Luc. XXIII). De hoc sono per prophetam ex persona salvatoris dicitur: Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae, defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum (Psal. LXVIII). Raucae, inquit, factae sunt fauces meae, hoc est, inutiles [0014B] reputatae sunt voces meae, usque adeo quod etiam oculi mei, hoc est, discipuli mei, defecerunt dum spero in Deum meum. Suavis autem sonus fuit novitas miraculorum, operatio sanitatum, quando sanavit infirmos, et liberavit omnes oppressos a diabolo: sed adhuc suavior fuit vox illa ejus praedicationis, per quam legem vitae scripsit in cordibus filiorum hominum, docendo eos vivere: eos inquam, qui immanitate scelerum involuti non sciebant vivere, sed potius vitam confundere. Jocundus [0015A] vero sonus in resurrectione est inchoatus, sed in futuro consummabitur, quando filii adoptionis audient vocem Filii Dei dicentis: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV). Hujus citharae sonum voluerunt audire omnes justi, qui expectabant redemptionem Israel. Unde Daniel propheta computat annos et menses usque in id temporis quo consummetur praevaricatio, et deleatur iniquitas, et veniat justitia sempiterna, et ungatur sanctus sanctorum (Dan. IX); Balaam quoque seipsum consolatur, in spe Christi nascituri dicens: Videbo sed non modo, intuebor sed non prope, orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel (Num. XXIV). Et Esaias prae nimio seipsum non capiens desiderio loquens ad filium dicit: Utinam dirumperes coelos et venires (Isa. [0015B] LXIV). David quoque longa fractus expectatione vocem clamoris extollens in coelum, Emitte, inquit, manum tuam de alto (Psal. CXLIII), hoc est, filium tuum de paternitatis tuae gremio. Et ecce desideria prophetarum completa sunt, nobis data est summa gaudiorum, ad quos Christus venit: imo (ut verius dixerim) venit propter nos, propter nos, inquam, ut nostra sanaret vulnera, et peccatum tolleret ipse pretium redemptionis et hostia factus pro peccato. Sed attende, homo qualem te invenit, quam durae addictum servituti, quam ingratum collatis beneficiis, et vix mirari sufficies, quod tam vilis res, et tam abjecta, talem ac tantum meruit redemptorem. Quis enim tuam considerans perfidiam vel dignum [0015C] venia te judicaret, qui abjectus Domino tuo, alienae servituti te subdidisti, et in spontaneam te dejiciens miseriam, collata tibi beneficia abjecisti? Volens enim redemptor tuus te feliciter vivere, tria bona tibi proposuerat:

Primum, innocentiam conditionis. Secundum, locum voluptatis. Tertium, beatitudinem aeternitatis. Duo prima contulerat in re, ne aliquo egens a Deo tuo recederes. Tertium vero contulerat in spe, ut per magnitudinem rei promissae firmius ei adhaereres. Sed ecce: Adam ubi es? Domine, inquit, audivi vocem tuam et abscondi me, eo quod nudus essem (Gen. II). Vere nudus, id est, ab illa innocentiae veste spoliatus in tantam iniquitatis fecem te immersisti, ut vix meminisse possis quam benigna [0015D] circa te extitit liberalitas tui creatoris. Locus quoque voluptatis in exilium commutatus est: quod testantur quotidianae calamitates, videlicet angustiae mentis, corporis infirmitates, pericula foris, pestilentiae irruentes desuper, defectus immortalitatis, et ad ultimum expectatio mortis. Post haec omnia, ipsa beatitudo promissa in supplicium erat commutanda, nisi quia misericordia et veritas obviaverunt sibi, et tempore propitiationis imminente justitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV). In nativitate enim Christi veritate apparente secundum promissum Dei, subsecuta est misericordia deliberationis peccatoris; sicque justitia et pax osculatae sunt, quando homo per gratiam Dei justificatus, [0016A] sublato pariete inimicitiarum, qui erat inter ipsum et Deum, Deo est reconciliatus (Ephes. II). Veniens ergo redemptor noster infirmitates nostras sanare, tria secum medicinalia detulit, scilicet unguentum, cauterium, et antidotum. Fuit enim quasi unguentum superpositum vulneri verbum unicum nostrae mortalitati.



Attende hujus unguenti artificem, attende apothecam, attende materiam. Artifex enim ejus fuit Spiritus sanctus: apotheca, beata Dei Genitrix: materia vero, flos assumptae naturae et adeps divinitatis. Nonne videtur tibi artifex iste in apothecam hanc descendisse, quando dictum est Mariae ab angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Ibi artifex iste [0016B] hoc unguentum confecit, quando Filius Dei totum suscepit quod erat hominis, et assumptae naturae plenitudo divinitatis corporaliter se infudit. Miror ego si non et tu miraris in isto unguento tria haec, odorem, dulcorem, et liquorem. Odore enim hujus unguenti homines naturalis legis recreati sunt, quia a Christo nascituro adhuc longe positi, sola fidei devotione, quasi odore quodam de longe veniente, ipsum expectabant. Dulcore vero hujus unguenti homines scriptae legis delectati sunt, qui quasi in limine nascentis Christi positi, suavitatem promissionis in lege et prophetis acceperant, et in sacrificiis Christum figurantibus spiritalem dulcedinem rei significatae intelligebant. Liquore vero hujus unguenti [0016C] sanati sunt homines gratiae, quibus non solum Christus corporaliter est exhibitus, sed etiam sacramentis quae de latere ejus effluxerunt, salubriter perfusi sunt, utpote baptismate ad sanctificationem, caeteris ad confirmationem. Hoc est illud unguentum quod in alabastro repositum mulier peccatrix effudit super caput Jesu recumbentis, et domus impleta est odore unguenti (Matth. XXVI). Siquidem unguentum in alabastro repositum, Verbum carni unitum fuit. Sed fracto alabastro, id est, Christi humanitate per passionem consummata, mulier peccatrix unguentum super caput Jesu effudit, quando Ecclesia prius peccatorum sordibus foedata, sed in sanguine Christi mundata, fidem Verbi incarnati Deo Patri obtulit. Caput enim Christi Deus est, sicut [0016D] dicit Apostolus (I Cor. II). Domus vero Ecclesiae repleta est ex odore unguenti, quando Christus Deus dona gratiarum filiis Ecclesiae divisit. Unguentum super omnia necessarium, sine quo nec vulnera nostra curari, nec primae praevaricationis delictum expiari poterat. Neque enim qualitas morbi qui per primum hominem super nos venerat (Gen. II), aliam viam medicinae videtur potuisse admittere, quam per Incarnationem Verbi: Quia si debitae satisfactionis ad culpam fiat collatio, congruum fuisse aestimabitur ab aliquo, ut sicut homo usque ad Deum superbiendo est elatus (voluit enim esse sicut Deus) ita in condigna satisfactione criminis Deus usque ad hominem fieret humiliatus. Qui ergo forte [0017A] aliter redimere non potuit, potuit tamen liberare aliter, ut solo jussu, vel eo quo voluisset modo captivitatem tolleret, et repelleret invasorem (fuit enim alius modus Deo possibilis, sicut scriptum est (Matth. XIX), sed haec possibilitas ad potentiam liberatoris magis respicit, quam ad aequitatem redemptionis: ut in redemptione intelligas et justam satisfactionem delicti, et pretium captivitatis. Redimere enim est rei alienatae sub aestimatione aequipollentiae pretium dare. Sunt adhuc alia duo medicinalia a redemptore nostro nobis exhibita, videlicet cauterium, et antidotum. Cauterium quo nociva resecantur, amaritudo est tribulationum. Antidotum vero quod contra venena datur, est illud singulare vitiorum remedium, scilicet virtus humilitatis. [0017B] Ista duo in formam vitae nobis proposuit, quia non satis erat libertatem reddere, nisi per vitae sanctitatem custodiretur: sed nec aliunde ad patriam pater reditus, nisi in conversatione humili et patientia tribulationum.

Sed videmus multos Verbum incarnatum fide amplectentes, qui formam vitae ejus imitari nolunt, quibus si ostendas loca clavorum, si mittant manus in latus ejus, dicunt cum Thoma: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX): si autem ad passiones eos invitaveris et humilitatem, dicunt Domino Deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus (Sap. III). Comprobant hoc plurimi studentes divitiis et honoribus, sive scientiae potius quam conscientiae, non ut abjecti et humiles, sed potius ne [0017C] tales reputentur: ut honorati videantur esse in seculo, et faciant sibi nomen juxta nomen magnorum qui sunt in terra. Hujus rei argumenta sunt labores innumeri, transmetatio terrarum, obsequia principum, studia in longum protelata, et caetera hujusmodi in quibus homines consumunt dies suos. Sed esto, pro voto tibi omnia respondeant, sis affluens divitiis, praeclarus scientia, praeditus honoribus, in his omnibus quaeso quid finaliter vis apprehendere, an salutem? an sublimitatem? Sed salus melius quaeritur paupertate quam divitiis, subjectione quam eminentia: et verum est illud Augustini verbum, quia frequenter indocti coelum rapiunt, et verba legis ponderantes cum litteris suis ad inferos [0017D] descendunt. Forte sublimis et magnus vis apparere, sed in omni labore tuo quo laboras sub sole, hoc assequi non poteris, quia semper meliores et sublimiores supra te aspicies, quorum comparatione quasi nanus inter gigantes reputaberis, et videberis in vanum deduxisse dies tuos, cum tamen nulla jactura gravior sit quam temporis. Ut quid o anima misera captas inanes auras, fumum vaporantem, quem si apprehenderis, vestem habebis infectam, palatum amarum, oculum caecutientem. Quo enim magis sanctae conversationis vestis inficitur, quam labore inutili, cum homo totum studium divitiis et honoribus impendit, virtuti autem nihil? Vel quo magis palatum rationis amarescit, quam voluptatibus vitae, cum nihil sapit rationi nisi quod condivit [0018A] amor seculi? Oculus etiam charitatis caecutiens efficitur, quando affectus dilectionis, qui Deum contemplari debuerat, crassa quadam nube obducitur avaritiae et cupiditatis. Tale genus hominum illis Helisei irrisoribus recte comparatur, qui dum ascenderet in domum Domini, calvitium ejus irridebant, unde et ursis ad devorandum traditi sunt (IV Reg. II). Calvitium quippe Helisei, est amaritudo tribulationum, paupertas et humilitas Salvatoris, quae pueri, hoc est, stulti amatores hujus mundi, irrident, vel quando hoc realiter faciunt, vel quando ea imitari nolunt. Unde et ursis, id est, demonibus ad devorandum traduntur, ut in poenis agnoscant potentem, quem in terris despexerunt humilem. Vere irrisores sunt, non imitatores. Irriderent [0018B] enim, ni fallor, retia Petri, scenofactoriam Pauli, zonam pelliceam Joannis Baptistae, panem subcinericium Heliae, nuditatem Martini, sed et insaniam reputarent ipsum asellum Salvatoris. O si familiare nobis deesset exemplum, et nos qui facti sumus rebus pauperes etiam spiritu pauperes essemus et quod suscepit professio executio operis testaretur. Sed frequenter vasa figuli, quibus majorem adhibet diligentiam, in contumeliam prodeunt, et ea quibus minus curae impenditur, fiunt in honorem et in meliores usus. Sic virgulta in desertis locis sita si ad radices habeat humorem, si ramusculi ejus libertatem aeris et caloris assequantur, quandoque arborem speciosam, ramos, baculos, folia condensa, flores vernantes, et fructum utilem [0018C] ex se producit. E contrario vero novella plantatio in locis amoenis et virentibus posita, si perfundas eam amaritudine, si pungas eam spinis, dum debes apponere cophinum stercoris, si ramusculos erumpentes recurvos in terram teneas, si palis undique coarctes eos, ne in libertatem aeris exurgant, aestimo ego quod planta ista cum in robur evaserit, truncum incompositum, ramos retortos, folia rara, flores imperfectos, fructum fatuum producet, et minus suavem ad vescendum. Nonne legisti, quia non gentem propter locum, sed locum propter gentem elegit Dominus? (II Mach. V.) Certe mulier in paradiso facta est, vir extra paradisum, tamen citius et amplius peccavit mulier quam vir. Pharisaeus [0018D] quoque superbus plus peccavit in templo, quam Matthaeus publicanus in teloneo; et Judas plus in coena Domini, quam puella saltatrix in convivio Herodis. Quare hoc? Rebus enim necessariis occasiones periculi solent adjacere, et ex his quae in se bona sunt causis emergentibus contrarii prodeunt eventus. Sic tranquillo mari et ventis flantibus prosperis naturae malum et antennas erigunt, appendunt vela, caeteraque instaurant per quae facilius portum consequantur. Sed ventis irruentibus contrariis ipsa vela et caetera navis ornamenta quae ad portum ducere debuerant, fiunt causa naufragii, nisi provida hoc caveat diligentia gubernantis. Eodem modo et qui navem ingrediuntur monasterii suos secum gubernationis apparatus assumunt, [0019A] scilicet vilem habitum, victum tenuem, contemptum seculi, formam paupertatis, et caetera disciplinae instituta assumunt, per quae facilius attingant portum salutis. Sed memoria pristinae conversationis redeunte quandoque incipiunt esse amatores seculi, appetere voluptates, honores ambire, contemnere paupertatem: et dum pauperes et despecti cum Christo videri metuunt, viam humilitatis cum Christo, qui est dux viae, pariter abjiciunt. Sic olim Porphyrius infestissimus ille Christianorum persecutor, auditis Christi virtutibus quaesivit ab illo familiari suo daemone, si Christus bonus et si dignus esset imitatione? Cui ille: Christus quidem bonus est, sed omnes qui sequuntur eum miseri sunt. Sed miserias impius ille nolens sustinere, ex illa hora [0019B] coepit detestari et jurare quod non novisset hominem. Vera est procul dubio falsarii illius sententia, quia teste Apostolo, omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones patiuntur (II Tim. III). Quid ergo Porphyrianus vis esse, et affluens omnibus bonis, an Christianus et miseriis subjacebis? Melius enim est ad tempus cum Christo miserias et pressuras sustinere: quia tristitia ista vertetur in gaudium, et tale gaudium quod nemo tollet a te (Joan. XVI). Ita dico si prompta mente particeps fueris tribulationum. Et quis esuriens habuit piscem appositum, et comedit scorpionem? quis portum tenens affectavit naufragium? Affectatum plane naufragium dixerim, si is qui sanctae conversationis [0019C] habitu imaginem Christi induit, et quasi uno pede intravit in gaudium Domini sui, respiciens retro, voluptatibus vitae et curis secularibus velit implicari. In religiosis autem haec ideo affectata videntur, quia facile haec cavere possunt: quippe status et habitus et professio his contradicit: et sufficiens rerum temporalium administratio omnem necessitatem talia affectandi excludit. Propterea respice ad caetera malorum genera, videlicet ad ea quae fiunt per impotentiam et e contrario ad illa quae fiunt per deliberationem, et videbis quod affectata mala, id est, quae ex deliberatione fiunt, summam malorum attigerunt. Quae enim per subreptionem fiunt mala ex hoc leviora sunt, quod subito urgente motu animi praeveniunt judicium rationis: [0019D] ut si motu iracundiae fratri meo dicam racha sive fatue. Unde ipse incentor mali diabolus propter velocitatem hujus suggestionis avi comparatur in tali tentatione, ut ibi: Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli (Psal. LXXXVIII). Ea quoque quae per indiscretionem fiunt, ex hoc quodammodo excusantur, quod fallunt judicium rationis; videntur enim esse bona sed non sunt: ut si forte aliquis velit jejunare aliis comedentibus, vel psallere aliis dormientibus et hujusmodi. Unde et propter fraudem suggestionis in talibus vulpi comparatur, ut ibi: Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineam meam (Cant. II). Similiter et in his quae per impotentiam fiunt, aliqua est attenuatio [0020A] culpae: quia adeo violenta est tentatio, quod non suppetunt vires resistendi: ut forte in edulio lentis Esau (Gen. XXV), et in tentatione mulieris illius fatuae, quae apprehenso pallio Joseph dixit: Dormi mecum (Gen. XXXIX). Quanto enim major est violentia tentationis, tanto minor est voluntas peccati: et e contrario, quanto minor est tentationis violentia, tanto major est voluntas peccati. Propter violentiam autem tentationis ipse suggestor mali apro comparatur, ut ibi: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX). Ergo qui suscepta paupertate et humilitate imaginem Christi induit, quid dicturus est si metallo regis imprimit imaginem Herodis? Hoc judicium non est servi, sed imperatoris. Unicum [0020B] ergo superest consilium, reformare in nobis imaginem Christi, restaurare regis pecuniam ut veniens ponere rationem cum servis suis, cum usuris exigat illam. Praeveniant judicem terribilem planctus poenitentiae, misericordiae opera, munditia vitae, quae hebetent aciem gladii illius versatilis, quamdiu suspenditur manus ferientis. Quis enim non timeat ictum illum insanabilem, ubi materia fragilis, gladius penetrabilis, percussor fortis? Obtineant ergo preces et lacrymae, ut gladius aeternae damnationis convertatur in virgam correctionis, quae sic in praesenti corripiat fratres, ut in futuro faciat haeredes illius haereditatis, quam immarcessibilem et incontaminatam sanctis suis conservavit in coelis [0020C] Jesus Christus Dominus noster, cujus regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.

SERMO II. DE ADVENTU DOMINI.

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   32


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azrefs.org 2016
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə