Auswahl Marco Polo Einleitung Kapitel 1,1-14




Yüklə 70.45 Kb.
tarix26.04.2016
ölçüsü70.45 Kb.
Auswahl Marco Polo
1.Einleitung Kapitel 1,1-14:

Domini imperatores, reges, duces, marchiones, comites, milites et burgenses et omnes gentes, qui vultis agnoscere diversa hominum genera et diversarum regionum mundanas diversitates, accipite hunc librum. Nam in ipso invenietis omnia magna mirabilia et diversitates Armeniae Maioris, Persarum, Tartariae et Indiae et aliarum multarum provinciarum circa Asiam, Mediam et partem Europae, ut pateat per ordinem, sicut Marcus Paulus Venetiarum civis enarrat, quoniam oculis propriis ipse vidit. Et sunt etiam aliqua, quae non vidit, sed audivit ab hominibus fide dignis; et quicumque hunc librum leget vel audiet plenam fidem debet adhibere, quia omnia sunt vera. Antedictus dominus Marcus Paulus ab infantia sua usque ad XXX. annum conversatus est per partes illas. Et ideo, ipso existente in carcere in civitate Ianuae, nolens vacare otio, visum est sibi, ad consolationem legentium, ut praedictum librum compilare deberet. Et ipse non notavit nisi pauca aliqua, quae adhuc in mente retinebat. Compilavit autem librum hunc anno Domini MCCXCVIII.

Hic incipiunt nomina et conditiones civitatum posita breviter et succincte. Primo pervenerunt ad quandam civitatem nomine Buchara. Multum nobilis et magna erat. Provincia vero similiter nominabatur Buchara, et quidam rex habetur ibi nomine Barach. Civitas erat optima, quae reperiretur in Persia. Et ipsis hic existentibus nuntius Orientalis Domini pervenit illuc, qui ibat ad Magnum Canem, dominum videlicet omnium Tartarorum commorantem in finibus terrae inter levantem et graecum, nomine Coblai Caan. Cum quibus profecti sunt Nicholaus et Marcus ad Magnum Dominum, qui gratanter et honorate recepit eos. 240 W.


antedictus3 = der vorher genannte

breviter et succincte = kurz und bündig

burgensis,-is = Bürgerlicher

circa = in

Coblai Caan = Kublai Khan

comes, comitis m. = Graf

commoror1 = wohnen

compilo1 = zusammenstellen

conditio,-onis f. = Eigenheit, Besonderheit

conversor1 = sich aufhalten

cum quibus = mit diesen Gesandten – Plural eigentlich unlogisch

diversitas,-atis f. = Unterschied

gentes,-ium = Leute

graecum,-i = Süden oder Westen?

gratanter = freundlich

honorate = ehrenvoll

Ianua,-ae = Genua

ipsis hic existentibus (Abl.abs.) = als sie hier waren

ipso existente (Abl.abs.) = als er war

levans,-ntis = Osten

Magnus Caan (Gen.Canis) = Großkhan

marchio,-onis m. = Marquis

Media,-ae = Medien (Land der Meder, heutige

Türkei)


mundanus3 = weltlich

Nicholaus = Vater des Marco Polo

Orientalis dominus = Khan von Persien

per partes illas = in jenen Regionen

Persia: Buchara gehört heute zu Usbekistan

reperiretur (Konjunktiv im Relativsatz nach Superlativ ignorieren, vgl. Französisch)

Tartari,-orum m. = Mongolen

Tartaria,-ae = Mongolei

Venetiae,-arum = Venedig

visum est sibi = schien es ihm gut, beschloss er




2.Was machte man im Mittelalter mit Erdöl? Kapitel 3,8-11

Et in confinibus Iorgiae quidam fons est, de quo scaturit oleum in tanta quantitate, ut mille cameli simul et semel ibi possunt onerari, et onerantur; sed nihil in comestione valet, sed bonum est ad unguendum homines et quaelibet animalia propter scabiem. Et homines de longinquis partibus veniunt pro oleo isto, et omnes contractae circumstantes non comburunt aliud oleum quam istud. Et valet ad multos langores. 65 W. (GES.305 W.)




camelus,-i = Kamel

confines,-ium = Grenzgebiet

contractae circumstantes = umliegende Gegenden

de longinquis partibus = aus entfernten Regionen

in comestione = zum Essen

Iorgia,-ae = Georgien

langor,-oris m. = Krankheit

scabies,-iei = Räude (Hautkrankheit)

scaturio4 = quellen

valeo2 = taugen

venire pro = sich etwas holen


3.Marco Polo hat Vorurteile gegenüber den Moslems Kapitel 8, 7-11

Saraceni autem Thoris perfidi sunt et mali: nam ex lege sui Macometi habent, quod, quomodocumque possint detrahere gentibus non inhaerentibus suae legi, ad nullum iis imputatur peccatum. Et si christiani eos occiderent vel aliquod gravamen iis inferrent, interesse martyribus reputantur. Et ob istam causam, nisi cogerentur dominio, quam plurima mala committerent. Hanc vero legem universi saraceni observant. Et in fine suae vitae ad ipsos accedit eorum presbyter quaerens, utrum credant Macometum fuisse verum nuntium Dei, et si respondeant, quod credunt, tunc salvi sunt. 84 W. (389 W.)


ad nullum iis imputatur peccatum = das wird ihnen

nicht als Sünde angerechnet

detraho3 = rauben

dominium,-ii = Herrschaft (der Mongolen)

gravamen,-inis n. = Betrug

inhaereo2 + Dativ = glauben an

Macometus,-i = Mohammed

quam plurima = möglichst viele

quomodocumque = wie auch immer

reputantur + NcI = glaubt man, dass sie

saraceni,-orum m. = Mohammedaner

Thoris = von Täbriz (persische Stadt)




4.Der „Alte vom Berg“ betreibt das erste Terroristencamp in Nordafghanistan

Kapitel 17, 1-12

Mulhee est quaedam patria, in qua Veglus de Montanea manere consuevit antiquitus; in qua patria habitabant heretici secundum legem saracenam. In quo loco Veglus fieri fecit inter duos montes quoddam viridarium pulchrius et delectabilius quam umquam in hoc mundo fuerit, et construi fecit palatia deaureata. Item fieri fecerat conductus: per aliquos vinum, per aliquos mel et lac decurrebat. Erant ibi dominae et domicellae formosissimae ultra modum, quae cuiuslibet genus instrumenti egregie sciebant pulsare, melodiate canebant ac suavius chorizabant ceteris mulieribus de hoc mundo. Et ideo iste Veglus hoc viridarium in hunc modum construxit: nam, cum Machometus tempore suo dixerit saracenis, quod paradisum intrantes mulieres pulcherrimas invenirent ad eorum libitum, quotquot volent, ac invenirent flumina, quae in vino, lacte, melle et aqua divisim in ubertate discurrerent, dabat intellegere saracenis, quod paradisus esset ille; quod credebant firmiter. In quod viridarium nullus intrabat, nisi quem Veglus volebat fieri satellitem et assassinum. In introitu erat quidem quoddam castrum fortissimum. Qui Veglus mittebat satellites ad multa mala committenda ; qui faciebat gentes simplices credere, quod esset propheta, et vere credebant ; et sic promittebat iis paradisum, si vellent occidere aliquos magnates, et sic multos fecit occidi. Quare quam plurimi reges ei reddebant tributum ; et hoc erat, quia gentes tunc non erant in unitate dominii, sed divisae cordibus et voluntatibus. Sed cum Ulau, frater Magni Canis, sibi totum orientalem dominium subiugavit, dictus Ulau intelligens execrabilia scelera, quae iste Veglus tam nequiter committebat, proposuit ipsum destruere, et congregavit gentem magnam et transmisit ad istud castrum Vegli, et obsessum fuit bene III annos, priusquam captum esset. Sed finaliter, victus, defecit ; et sic Veglus captus est et interfectus cum gente sua. 274 W. (663 W.)


ad eorum libitum = nach ihrem Belieben

assassinus,-i = Haschischraucher (später → Mörder)

castrum,-i = Befestigungsanlange

chorizo1 = tanzen

conductus,-us m. = Kanal

construi fecit = ließ bauen

decurro3 = fließen

deficio3 = unterliegen

divisae = auf gentes bezogen

divisim = getrennt

dominae et domicellae formosissimae = die

schönsten Frauen und Mädchen

dominium,-ii = Herrschaft

fecit occidi = ließ töten

fieri fecit = ließ machen

finaliter = schließlich

hereticus,-i = Ketzer, Anhänger einer Irrlehre

in = von, mit

in unitate dominii = unter einer gemeinsamen

Herrschaft

introitus,-us = Zugang

Machometus,-i = Mohammed

magnas,-atis = wichtige Persönlichkeit

Magnus Caan (Gen.Canis) = Großkhan

melodiate = melodiös

Mulhee = Gebirgsgegend in Nordafghanistan

palatia deaureata = vergoldete Paläste

patria,-ae hier = Gegend, Region

quam plurimi = möglichst viele

quotquot = wie viele auch immer

saraceni,-orum = Mohammedaner

Ulau = Alau

Veglus de Montanea = der „Alte vom Berg“ (arab. Scheich el-Dschebel)

viridarium,-ii = Garten



5.Chinesische Zukunftsdeutung in Peking Kapitel 44, 1-18 gekürzt

Sunt itaque in civitate Cambalu inter christianos, saracenos et cathaycos circa quinque milia astrologi et divinatores, quibus Magnus Caan quolibet anno provideri facit de victu et vestitu, qui continue in civitate eorum arte utuntur. Habent enim quoddam eorum astrologium, in quo scripta sunt signa planetarum, horae et puncti totius anni. Omni itaque anno supradicti christiani, saraceni et cathayci astrologi, videlicet quaelibet secta per se, in isto astrologio cursum et dispositionem totius anni secundum cursum lunae cuiuslibet intuentur: nam vident et inveniunt, cuiusmodi temperies secundum naturalem cursum et dispositionem planetarum et signorum ac eorum proprietates quaelibet luna illius anni producet. Videlicet in tali luna erunt tonitrua et tempestates; in tali terrae motus; in tali fulgura, coruscationes et pluviae multae; in tali infirmitates et mortalitas et bella et discordiae infinitae; et sic de singulis , secundum id, quod invenient. (….) Faciunt itaque quaternos multos parvos, in quibus scribunt omnia, quae secundum quamlibet lunam evenient illo anno. Ex quaternis istis vendunt singulum pro grosso uno cuilibet emere volenti, ut sciat, quae eveniant illo anno. Ii, qui invenientur verius dixisse, perfectiores magistri habebuntur in arte et maiorem consequentur honorem. Item si quis proposuerit aliquod magnum opus inire aut ad partes aliquas proficisci pro mercimoniis aut pro quibuslibet aliis eius agendis aut, quidquid facere intenderit volueritque negotii finem praescire, petet ab istis dicens iis nativitatis suae annum, diem, horam et punctum. Quia quilibet, ex quo natus est, primum de sua nativitate docetur. Quia apud eos talis modus habetur : Nam XII annos XII signis signant : primus enim signatus leone, secundus bove, tertius dracone, quartus cane etcetera sic usque ad numerum duodecimum procedendo. Ita, cum quis requiritur, quando natus sit, tunc respondet : « Currente anno leonis, tali die vel nocte, hora et puncto talis lunae. » Et cum anni cursum duxerint usque ad signum numeri duodecimi, tunc iterato a primo signo incipiunt semper per istum ordinem procedendo. Et sic, cum homo requiret ex astrologo sive divinatore, quem finem sui intentus habebunt, et <cum> ei diem, horam et punctum lunae nativitatis suae dixerit, tunc divinator inspecta constellatione et invento planeta, in quo natus est, omnia per ordinem sibi praedicet, quae sibi evenient in itinere illo, et qualiter in omnibus suis agendis, sive bene sive male, suum prosequetur propositum. Scilicet, si mercator erit planeta, qui tunc regnabit, erit suae mercationi contrarius, exspectabit, donec regnabit alius
sibi prosper. Item , quod in tali loco vel termino inveniet latrones; in tali superveniet sibi pluvia vel tempestas; in tali frangetur equus gambam; in tali perdet de mercimoniis vel lucrabitur; et sic de singulis praedicet tam de prosperis quam de adversis secundum signa sibi prospera vel contraria.

448 W. (1111 W.)





agendum,-i = Geschäft, Auftrag

astrologium,-ii = Astrologiebuch

Cambalu = Peking

cathayci,-orum = Buddhisten

civitas,-atis f. = Stadt (=città)

continue = ununterbrochen

cuiusmodi temperies = welche Ereignisse

cum = wenn

currente = während

divinator,-oris = Wahrsager

ex quo = seit

frangetur equus gambam = das Pferd wird sich das Bein brechen

grossus,-i = Groschen (?)

inspecta constellatione et invento planeta = Abl.abs.

intendo3 = beabsichtigen

intentus,-us m. = Absicht

magister,-tri = Meister

mercimonium,-ii = Handelsgeschäft

nativitas,-atis f. = Geburtstag

partes = regiones

provideri facit de victu + Dativ = lässt sie mit Essen versorgen

quaternus,-i = Heft

quilibet, quaelibet, quodlibet = jeder, jede, jedes

requiro3 = quaero3 (fragen)

saraceni,-orum = Moslems

secta,-ae = Religion

secundum + Akk. = gemäß

si quis proposuerit = wenn sich jemand vorgenommen hat

supradictus3 = oben genannt

terminus,-i = Datum, Termin




6.Seelenwanderung und Gebete bei den Chinesen Kapitel 45, 6-11

Putant equidem, ut homo, statim cum decesserit, aliud corpus intret secundum quod se in vita bene aut male gessit, de bono in melius aut de malo in deterius procedens. Videlicet, si filius militis existat et vivens se bene gesserit, mortuus de ventre comitissae renascitur. Postmodum remortuus de ventre principissae renascitur et sic semper ascendens, donec assumitur in deum. Et sic e contra efficitur de rustico in canem semper ad viliora descendens. Habet quilibet in domo sua statuam appensam in pariete camerae, quae deum altum caelestem repraesentat, vel solummodo ibi nomen dei scriptum. Et sic ipsum adorant: levant manus et dentes simul ter concutientes ipsum rogant, ut iis det vitam longam, alacrem et iucundam. 114 W. (1225 W.)




appensus3 = aufgehängt, befestigt

camera,-ae = Zimmer

comitissa,-ae = Fürstin

e contra = im Gegenteil

existo3 = sein

principissa,-ae = Prinzessin

quilibet = jeder

rusticus,-i = Bauer

secundum quod = je nachdem, ob

solummodo = nur




7.Tibetanische Hochzeitsbräuche Kapitel 53, 23-36 gekürzt

Habent itaque gentes illae talem consuetudinem in nubendo: nullus homo aliquam virginem modo aliquo acciperet in uxorem. Nam mulier sive domicella, quae non est ab aliquo viro cognita, dicitur apud eos diis esse ingrata. Quare propter hoc homines abhorrent eas et de ipsis non curant. Et ideo taliter faciunt domicellae : Quando extraneae gentes per illam patriam transeuntes tendas suas causa hospitandi tetenderint, dictae domicellae, quae quandoque in comitiva erunt XX et XL, accedent usque ad tendas et se hominibus illis consentient. Homines vero cum iis solaciabuntur ad libitum et ibi de iis facient suum velle, sed ad alium locum ipsas secum ducere non valent. Et quando cum iis solacium habuerint velle suo et discedere velint, oportet, ut quilibet mulieri, cum qua cubuerit, aliquod signum largiatur, quod ostendere valeat, quando nubet, quod dilecta fuerit et habuerit amatores. Et sic oportet quamlibet domicellam quam plurima ex istis signis ad pectus habere appensa, si volet accipi in uxorem. Et domicella, statim cum est aliquod signum lucrata, ipsum appendit ad pectus in testimonium, quod eam carnaliter cognoverint multi viri. Et quae plura huiusmodi habet signa, libentius accipitur in uxorem. Nam apud deos magis dicitur gratiosa. Et ex quo per hunc modum sunt mulieres huiusmodi maritatae, mariti multum retinent eas caras. Et ex tunc non est aliquis, qui audeat alterius tangere uxorem, et valde sibi cavent.

224 W. (1449 W.)


appendo3 appendi, appensum = umhängen

carnaliter = fleischlich, sexuell

consentio4 = anbieten

domicella,-ae = Mädchen

ex tunc = ab diesem Zeitpunkt

extraneae gentes = Ausländer

gentes f. = Leute

gratiosus3 = angenehm

hospito1 = übernachten

huiusmodi = derartig

maritatus3 = verheiratet

maritus,-i = Ehemann

patria = Gegend

quae quandoque in comitiva erunt XX et XL = die

immer in einer Gruppe von 20 bis 40 sein werden

quam plurima = möglichst viele

quando = wenn

quilibet = jeder

retinent eas caras = haben sie lieb

tenda,-ae = Zelt

valeo2 = können, dürfen

velle n. (indeklinabel) = der Wille

velle suo = nach ihrem Willen




8.Krokodiljagd in Südchina Kapitel 57, 8-29 gekürzt

In ista provincia maximi oriuntur serpentes. Nam aliqui sunt longitudinis passuum decem et grossitudinis circumcirca palmos decem, sed istius quantitatis sunt maiores. Ipsi habent a parte anteriori iuxta caput duo crura brevia, quae pedes non habent, sed habent tres ungues, duas parvas et unam maiorem, factas in modum unguium falconum vel leonum. Caput habent maximum et oculos, qui sunt maiores uno pane. Os habent tam magnum, ut deglutirent integrum unum bovem. Dentes habent maximos. Ipsi sunt ita magni et feroces ultra modum, ut omnis homo et bestia ipsos timeat. Huiusmodi vero serpentes taliter capiuntur : nam propter intensum calorem de die sub terra permanent in cavernis ; de nocte vero exeunt ad pascendum, et bestias omnes comedunt, quas possunt attingere. Et dum comederunt, serpunt ad lacus, fontes et flumina causa potus. Et dum euntes ad flumina propter potum per arenam serpunt, prae nimio pondere eorum tam magna patent vestigia, quasi una magna trabs illac deducta esset. Et venatores ipsos capientes, ubi discernunt limitem, per quem soliti sunt ire versus aquam, in aliquo descensu ripae, per quam limes descendat, palum unum figunt valde fortem, ita subter terram, ut de ipso palo quasi nihil appareat. Et in ipso palo figunt unam lamellam ferri valde acutam et bene incidentem, quae aliquantulum versus ingressum serpentum manet dependens et supra palum per digitos tres apparet; et cum arena eam cooperiunt venatores. Hora vero, qua serpens protendit ad fulmina causa potus, dum pervenit ad locum ingenii, propter descensum ripae procedens cum fuga se in predictum ferrum repercutit et usque ad umbilicum scinditur ita, ut serpens statim moriatur. Et tunc homo propter clamorem avium cognoscit serpentem esse mortuum, et tunc illuc accedit. Aliter non audet ibi appropinquare. Et statim ipsum excorians fel de corpore extrahit et ipsum valde carum vendit: nam de ipso fiunt optimae medicinae. Quia si qua persona a cane rabido morditur et datur ei in potu de hoc felle, statim liberatur. Si mulier dolores patiens in partu parere non valens sumptu in potu modico de dicto felle statim a doloribus liberatur.

337 W. (1786 W.)


a parte anteriori = vorne

acutus3 = scharf

caverna,-ae = Loch, Höhle

deglutirent = sie könnten verschlingen

descensus,-us = Abhang

dum + Perfekt = sobald

excorio1 = ausweiden (die Eingeweide herausschneiden)

grossitudinis circumcirca palmos decem = von

einem Umfang von ca.10 Handspannen

huiusmodi = derartig

incidens,-ntis = schneidend

ingenium,-ii = Falle

lamella,-ae = Klinge

limes, limitis = Pfad, Weg

palus,-i = Pfahl

pascor3 = fressen

pateo2 = zu sehen sein

prae = wegen

procedens cum fuga = mit Schwung hinunterlaufend

protendo3 = kriechen

quae aliquantulum versus ingressum serpentum

manet dependens = die ein wenig gegen die

Kriechrichtung der Krokodile geneigt ist

rabidus3 = tollwütig

repercutio3 se = anstoßen

subter + Akk. = unter

sumptu in potu modico de dicto felle (Abl.abs.) =

nachdem sie ein bisschen von der besagten Galle

getrunken hat

trabs,-bis = Balken, Baumstamm

ultra modum = übermäßig

versus + Akk. = zu, in Richtung





9.Beschreibung der Stadt Hang-zhou als Venedig des Ostens Kapitel 85, 4-8 gekürzt

Nobilissima civitas Qinsay „caeli civitas“ nuncupatur: nam maxima civitas est, quae reperiatur in mundo. De cuius statu et nobilitate narrabimus secundum epistulam, quam regina ipsius civitatis misit ad Dominum Grandem, priusquam civitas capta est per exercitum eam obsidentem, in scriptis totam nobilitatem et statum ipsius declarans, ut magnificentia civitatis intellecta de ipsius destructione condolens eam faceret conservari illaesam. Et ideo continentiam illarum scripturarum per seriem narrabimus ordinate secundum id, quod ego, Marcus Paulus, propriis oculis ipse vidi. Primo quidem continebatur in iis scriptis, quod civitas Qinsay in circuito suo gyrat miliaria centum terrae, et habet duodecim milia pontium pro maiore parte de lapidibus, quia aliqui de legnamine sunt constructi; sub singulis eorum, vel pro maiori parte, transiret navis una grandis et magna sub arcu, per alios vero possent transire minores. Et nullus miretur, si tot sunt ibi pontes : nam civitas tota est sita in aquis et circumdata aquis ; et ideo necesse est, ut sint ibi tot pontes ad hoc, ut gentes possint per civitatem quacumque pertransire. 170 W. (1956 W.)




ad hoc = zu diesem Zweck

civitas,-atis = Stadt et prae aliis

continentia,-ae = Inhalt

Dominus Grandis = Großkhan

faceret conservari = verschonte

gentes = Leute

in circuito suo gyrat miliaria centum terrae = umfasst 100 (Quadrat-?)Meilen Landes

legnamen,-inis n. = Holz

magnificentia civitatis intellecta = Abl.abs.

miretur = soll sich wundern

ordinate = geordnet

pro maiore parte = größtenteils

Qinsay = Hang-zhou

quacumque pertransire = sich in alle Richtungen fortbewegen

reperiatur = Konjunktiv im Relativsatz nach Superlativ ignorieren !



10.Handwerkszünfte und Manufakturen in Hang-zhou Kapitel 85, 9-19

Item continebatur in scripturis, quod in civitate ista erant duodecim maneries artium, quae sunt magis principales et prae aliis maiorem habent cursum. Sed quaelibet istarum duodecim artium habet duodecim mille hypothecas, id est duodecim mille domos pro arte qualibet; in singulis earum domorum pro minori manent decem homines ad illas artes exercendas, et in aliquibus sunt XV, in aliquibus XX, XXX et XL. Nec credatis, quod omnes sint magistri, sed homines, qui faciunt praecepta magistri et patronis. Et hoc est necessarium, quoniam ab ista civitate multae aliae civitates provinciae de necessariis fulciuntur. In ea sunt tot mercatores et tam divites, et tanta faciunt mercimonia, ut nullus quantitatem possit dicere vel narrare. Et omnes magni homines et mulieres et patroni sive hypothecarum magistri nullum opus propriis manibus operantur, sed omnes permanent absoluti et nitidi, quemadmodum essent principes et barones. Et eorum uxores etiam sunt multum angelicae. Sancitum erat itaque per Facfur, regem dictae civitatis et provinciae tempore, quo regnabat, quod quilibet debebat exercere artem sui patris. Sed ad hoc per Magnum Dominum minime compelluntur : nam si homo artifex in tantas creverit divitias, ut artem suam derelinquere possit et velit, per nullum ad artis exercitium amplius coartatur. 196 W. (2152 W.)




absolutus3 = erhaben, ehrwürdig

angelicus3 = engelsgleich

ars, artis = Handwerk

coarto1 = zwingen

compello3 = zwingen

cursus,-us = Produktivität

Facfur = (ehemaliger) Kaiser von China

fulcio4 = beliefern

hypotheca,-ae = Werkstätte

magister,-tri = Meister

maneries = Zünfte

pro minori = mindestens

quilibet = jeder

sancitus3 = festgesetzt

tanta faciunt mercimonia = sie machen solche Umsätze



11.Der See und die Wohlstandsgesellschaft in Hang-zhou Kapitel 85, 21-33 gekürzt

Est etiam in hac civitate quidam lacus pulcherrimus et magnus gyrans in circuitu miliaria triginta. Circum lacum sunt aedificata multa pulchra palatia et domus tam bene constructa, ut non possent esse melius ordinata; quae sunt virorum nobilium et magnatum. Sunt etiam circum lacum multae abbatiae et monasteria idolorum. Item in medio lacu insulae duae sunt, in quibus sunt constructa palatia tam artificiosa et pulchra, ut videantur esse alicuius imperatoris. Hic veniunt optima vina, hinc ducuntur confectiones perfectae. Et per hunc modum simul gaudentes vadunt homines illi per istum lacum : nam eorum mens et cura nullis aliis rebus est intenta quam ad corporum delectationem et gaudium insimul convivandi. Et noveritis, quod iste lacus iis est ad maiorem consolationem et solacium quam aliquid aliud. Gentes adorant idola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Canis. Comedunt omnes carnes, canum et generaliter omnium animalium. Et sunt sexaginta mille custodes, qui custodiunt civitatem ab igne, quia habent plurimas domos de ligno. Et ista civitas est caput et sedes totius provinciae Manci. Item per totam civitatem istam sunt omnes viae et stratae de lapidibus. Et in ista civitate sedet unus ex novem regibus, qui pluribus centum et quadraginta civitatibus multum divitibus et magnis dominatur. 203 W. (2355 W.)


abbatia,-ae = Abtei

carnes = Fleischsorten

confectiones,-um = Süßigkeiten

de cartis = aus Papier

gyrans in circuitu miliaria triginta = der 30 Quadratmeilen groß ist

idola,-orum = chinesische Götter

insimul convivandi = des gemeinsamen Essens

intentus3 = gerichtet auf

magnas,-atis m. = wichtige Persönlichkeit

monasterium,-ii = Kloster

noveritis = ihr sollt wissen

palatium,-ii = Palast

strata,-ae = Straße

vadunt (offensichtlich mit Booten)

ven-ire = zum Verkauf gelangen = verkauft werden



12.Chinesische Bestattungsriten Kapitel 85, 36-42 gekürzt

Comburunt funera mortuorum. Consanguinei vadunt cum funere secum ducentes instrumenta multa et diversa pulsantes et in cantibus idolorum orationes clamantes. Et cum ad locum pervenerunt, ubi combustio debet fieri, faciunt in cartis depingi servos et servas, camelos, drapos aureos et pecuniam in maxima quantitate. Et cum ista omnia facta sunt, grandem statuentes ignem ipsa faciunt cum funere simul comburi. Dicunt enim, quod defunctus omnia ista in alio saeculo possidebit. Dicunt etiam, quod honor, quem ei faciunt, cum corpus comburunt, ei in alio saeculo ab eorum diis et idolis impendetur. Et propter fidem huiusmodi de morte non metuunt neque curant. 100 W. (2455 W.)




drapus,-i = Tuch, Stoff

faciunt comburi = lassen verbrennen

faciunt in cartis depingi = lassen auf Papier abbilden

funera = die sterblichen Überreste

idola,-orum = chinesische Götter

impendeo2 = erweisen

in alio saeculo = in Jenseits, im nächsten Leben

pulso1 = spielen (zu instrumenta)

statuere ignem = ein Feuer entzünden



13.Chinesische Hochzeitsbräuche Kapitel 85, 47-48

Item si debeant inter aliquos sponsalia celebrari, examinatur per eorum astrologos, si futuri sponsus et sponsa nati sint sub concordibus planetis nec ne. Si sub concordibus, matrimonium consumatur; si sub contrariis, conturbatur. 32 W. (2487 W.)




conturbo1 = absagen

nec = oder

sponsa = Braut

sponsalia = Hochzeit

sponsus = Bräutigam



14.Der alte Kaiserpalast Kapitel 85, 49-57 gekürzt

In ista quidem civitate Qinsay est regale palatium, quod fuerat regis Facfur, domini provinciae Manci, quod est pulchrius et nobilius aliquo, quod reperiatur in mundo. Circuit enim palatium istud bene miliaria sex de terra. Est altis muris vallatum, et intra muros sunt multa pulchra viridaria omnimodos bonos fructus producentia. Sunt et ibi pulchri fontes et lacus plurimi, in quibus inveniuntur in abundantia boni pisces. Et in medio istius muri est palatium valde pulchrum et magnum. In eo est quaedam magna sala magistra, in qua simul discumberent multae gentes. Sala ista depicta est tota aureis picturis, ubi sunt historiae diversae, bestiae, aves, milites et dominae cum multis mirabilibus ; quod est pulcher intuitus ad videndum, quoniam in toto muro et omnibus coperturis possunt videri solummodo historiae coloratae auro et aliis coloribus delectabilibus et pulchris. Palatium istud multas habet salas omnes spatiosas et pulchras et subtiliter laboratas. Habet insuper cameras bene mille.

151 W. (2638 W.)


camera,-ae = Zimmer

circuit miliaria sex der terra = nimmt eine Fläche von 6 Quadratmeilen ein

copertura,-ae = Decke

depingo3 depinxi, depictum = bemalen

discumbo3 = bei Tisch liegen

domina,-ae = Frau

in abundantia = im Überfluss

intuitus,-us = Anblick

Manci = Ostchina (Mandschurei und Peking bis zum Großen Kanal)

Qinsay = Hang-zhou

regalis,-e = kaiserlich

rex Facfur = Kaiser von China

sala magistra = Hauptsaal

sala,-ae = Saal

solummodo = nur

spatiosus3 = geräumig

subtiliter = fein

viridarium,-ii = Garten





Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azrefs.org 2016
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə