Antonius Szirmay de Szirma Hungaria in parabolis, sive commentarii in adagia, et dicteria Hungarorum. 1804. Jegyzet




Yüklə 62.01 Kb.
tarix26.04.2016
ölçüsü62.01 Kb.

Guitman Barnabás: Latin nyelvű forrásgyakorlat


Antonius Szirmay de Szirma

Hungaria in parabolis, sive commentarii in adagia, et dicteria Hungarorum. 1804.

Jegyzet. Szirmay Antal * 1747, + 1812. Udvari tanácsos, 1790 és 96. Zemplénmegye követe. Latin munkáin kívül magyarúl írt a tokaji szőlőkről, 1810., álnév alatt: II. József az Elision mezején, stb.

Hungaria passim Europaea Chanaan dicitur. Unde commune est de ea Nationum, quae fertilitatem eius degustarunt, sentimentum : Extra Hungariam non est vita, si est vita, non est ita ! Unde terram hanc sanguine partam vérrel nyert hazánk! nominant, vel epithetum dulcis patriae suae Hungarus semper adiicere solet : Édes hazánk !

Scythae anno 374. Europam primo ingressi Hunni com­pellabantur. Hon apud Hungaros designat patriam, unde otthon, itthon domi, sehonnai sine patria. Sub Atila rege semet ad invicem vocabant : Édes Honnyaink, sive patriotas. Exterae nationes ignarae significationis eos primum Honnos, dein Hunnos compellarunt.

Nomen quidem Dei a Persico ,Jezdan, jezten adoptarunt Hungari. Martem coluisse scribuntur. Atila gladium Martis se invenisse gloriabatur. Eorum scythica sacrificia iuxta puteos, fontes, ad arbores et lapides memorantur S. Ladisl. Decreta. Peculiari tamen nomine Deum suum, Deum Hungarorum (Magyarok Istene) vocabant. Antiquissimum est sane apud Hungaros dicterium, quo hostibus suis minari solent: Megemlegeted a Magyarok Istenét ! Ita est: Deus Patrum nostrorum nos tamquam electum suum populum ad Europaeam Chanaan eduxit. et inter tot funestas rerum conversiones intenta quadam vigilantia servavit.

Canis Hungaricus Juhász Kutya etiam probabilius cum Hungaris in Pannoniam venisse videtur, et est argumentum pro eo: quod Hungari ex Asia Septemtrionali venerint. Quia luben­ter cubat in nivibus. Apud Hungaros superbo assimilatur. Ugy sétál, mint a' kúnok ebe az homokon. Vocatur plerumque : Duncsi, Tisza, Sajó, Bodri, Göndör, Szemes. Vigyáz, etc.

Rajta ! Rajta ! est formula antiquissima adhortandis apud Hungaros ; tantae efficaciae, quod hac animati clausis oculis cuneatas hostium acies (Bataillon carre) evaginatis frameis perrumpere soleant. Formula haec Principi Hohenlohe (quem Hungarici anno 1788. Holló Uram vocabant) nimiopere placuit.

Sub motibus Bocskaianis etiam sequens adagium : Hominem promittere, sed canem esse, qui staret promissis. Ember tészen fogadást, eb a' ki megállya, sumpsit originem. Dum enim Hajdones sive pedites Hungari teste Isthvánffio (Lib. 33.) iura­mentum fidei Caesari debitae renovassent, Stephanus Bocskay excogitato hoc adagio animo honesto indigno rudes Hajdones ad defectionem permovit.



Vestitus Hungarorum. Ex Asia egressi corio munivere cor­pora, dorso hirsutas pelles luporum, ursorum, tigridum, pardorum (Párdutzbőr Kaczagány) gerebant, collum et pectus nudum, barba iis promissa, capilli intonsiti, caput vel galea, vel pellibus martis animalis tectum, pennis ardearum, struthionum, aquilarum ornatum (Kalpagh). Csákó est pileus Cumanicalis, quod cornu scissum habuerit, Csákó dictus, unde et bovem inflexo cornu Csákó vocant. Europam ingressi coria pannis permutarunt. Ditioribus Bissus Bársony, Skárláth, Anglicus, Paduai, pauperioribus Failangis, Karisia, Huba species pannorum pro vestitu deserviebant. Ruricolae pellibus ovium Bunda, Slavi Csaba, Darócz, Russi Guba vestiebantur. Kucsma est pileus Valachicus. Pallia rotunda, et plerumque rubra adoptarunt. Magnatum peculiare ornamentum fuit Schuba, sive Chlamys, sine manicis. Hieme Chlamydes Mente, pellibus circumdatas, et subductas, aestate tunicas Dol­mány cingulo praecinctas, vel indusia colorata latis manicis, Nobiliores vero ex sericea materia portabant. Cothurni rubri vel flavi ex pellibus Karmazsin aut Kordovány.

Equorum apparatus pretiosus, stellatus, sok szinű szironnyal tarkázva, multis dependentiis ad quemlibet motum resonans (sallangós vagy bogláros szerszám); tegumentum equi cuspidatum (fetske farkú czafrang). ephipia sculpta (Füredi. Igmándi nyereg), conchiliis exposita (Gyöngyházas), pendentes lati ex humeris falcati enses cum pera militari (tarsoly), ipsa lora lódingh vel pantallér ex corio Bagaria stellulis ex metallo affabre factis (boglár) ornabuntur. Equites thorace, pedites lorica (pántzél ing) muniti arcum, pharetram, scutum, lanceam, bicellum (csákány), Ductores militiae cambucam (Buzogány) gestabant.


Flos-Flora.
Suscipe Flos florem, quia flos designat amorem.

Illo de flore nimio sum captus amore.

Hunc florem, Flor dulcissima, semper odora,

Nam velut aurora fiet tua forma decora.

Florem Flora vide, quem dum videas, mihi vide,

Florem Flora tene : tua vox cantus philomenae.

Oscula des flori, rubeo flos convenit ori.

Flos in pictura non est flos, immo figura;

Qui pingit florem non pingit floris odorem.


Maximi Victorini

De re grammatica liber.

Jegyzet. Maximus Victorinus a negyedik század közepén élt; filo­zófiai, rhetorikai munkái és költeményei voltak; az Ars grammaticát is neki tulajdonították.


De grammatica.

Grammatica est scientia interpretandi poetas; et recte loquendi scribendique ratio, dicta apo/ tw=n gramma)twn, id est, ab his literis, unde incipere debet. Quidam eam a voce coeperunt; alii a literis, alii a syllabis, alii a casibus; nos autem a definitione, qui tanto melius utique incipimus, quam qui a voce, vel a literis incipiunt. Nam vox naturalis est, et sine grammatica communis etiam cum imperitis.

Grammaticae officia sunt quatuor: lectio, enarratio, emendatio, iudicium. Lectio quidem est secundum accentus ad sensum necessitatemque pronuntiatio. Enarratio est secundum Poëtae voluntatem uniuscuiusque discretionis explanatio. Emendatio est errorum apud Poetas et figmentorum reprehensio. Judicium est bene dictorum comprobatio.

De definitione. Defininitio est oratio, quae id de quo quaeritur aperte describit et determinat, veluti si quaeras a me, quid sit homo, respondebo: animal rationale, morale, risus capax.

De Latinitate. Latinitas est observatio incorrupte loquendi secundum Romanam linguam. Constat autem tribus modis : ratione, auctoritate, consuetudine. Ratione, secundum technicos, id est, artium traditores. Auctoritate, veterum scilicet lectionum. Consue­tudine, eorum quae modo loquendi non placita assumptaque sunt.

De sententia. Sententia est dictio generalis ad vitae emen­dationem in commune pertineus, velnti: Ne quid nemis.

De interiectione. Interiectio est pars orationis animi affec­tum significans. Nam aut laetantis sunt, ut eu. Aut laudantis ut eu. Aut timentis, ut hei. Aut dolentis, ut heu. Aut exul­tantis, ut euax. Aut admirantis, ut papae. Aut respuentis ut phei. Aut animadvertentis, ut atat. Aut ridentis, ut hahaha.

Sebaldus Heyden.

Puerilium colloquiorum formulae. 1528.


Jegyzet. Heyden Sebald * 1499, Nūrnberg, tanitóskodott egy ideig Magyarországon, a Lajta melletti Bruckban is, +1561. Legelterjedtebb munkája a Formulae puerilium colloquiorum, 1528. Strassburg.

Salutatio meridiana.

Blasius, Clemens.

Salve Clemens. Egessegben leg Kelemen.

Salve et tu. Tees yo athiamfia yol legh.

Salutem tibi precor. Kywanom eghessegedeth.

Eandem et tibi opto. Enys theneked asont kywanom.

Jubeo te salvere. Kywanlak tyghed eghesseghben lenny.

Te quoque ego. Enes theged.




De ferula.

Martinus, Nicolaus


M. Quis hic eiulat?

N. Ego sum miser.

M. Quo pacto miser es?

N. Virgis caesus sum.

M. Quid commeruisti?

N. Nihil didiceram.

M. Merito caesus es.

N. Etiam tu me ludis.

M. Cur autem non didiceras ?

N. Posthac ero cautior.




Comenius János Ámos :

Janua linguae Latinae reserata aurea. 1631.

Introitus.

Salve, lector amice !

Si rogas, quid sit eruditum esse? responsum habe: Nosse rerum differentias, et posse unumquodque suo designare vel insignire nomine. Nihilne praeterea? Nil certe quicquam. Totius eruditionis posuit fun­damentum, qui nomenclaturam rerum Naturae et artis predi­dicit. Sed est difficile forsan! Est, si invitus fecitis, aut praeveniente praeconcepta imagi­natione teipsum terrueris. Tandem, si quid asperitatis erit, initio erit. An non et literarum chara­cteres ac ductus, pueris primo intuitu, mira, monstra et por­tenta videntur? Ast, ubi paululum impende­rint operae, ludum et jocum esse animadvertunt. Idem in omni re evenit, ut aspectu exteriore operosa ap­pareat: At si agredi pergas, nihil est, quod non cedat et se subdat ingenio. Qui cupit, capit omnia. Agedum itaque, quisquis es! sperare te jubeo, desperare veto. En, vide exiguum hoc opu­sculum! Hic tamen (quod sine jactan­tia dico) universum Mundum exhibebo, totamque Latinam linguam per infinitarum rerum praxin, velut in breviario, os­tendam. Tenta, quaeso, evolve et edisce aliquot has pagellas.

Jegyzet. Comenius (Komenszky) János Amos * 1592 + 1671. 1616. latin nyelvtan ; 1631. Janua Liguarum Reserata ; 1641 : Anglia ; 1650—1654 : Sáros-Patak ; itt készítette híres képeskönyvét is : Orbis Sensualium Pictus-t (Megjelent Nürnberg, 1657.) ; Opera Didactica 1657. Neveléstudományi munkásságának a hatása igen nagy volt.
Donati grammatici urbis Romae

Ars Grammatica.

Jegyzet. Aelius Donatus a Kr. u. negyedik században Rómában rhe­tor és grammatikus volt. Grammatikai munkáján, az Ars minoron és maioron kívül kommentárokat írt Terentius vígjátékaihoz s Vergilius Georgicáihoz és Aeneiséhez.
De voce. Vox est aer ictus sensibilis auditu, quantum in ipso est. Omnis vox aut articulata est, aut confusa. Articulata est, quae litteris conprehendi potest; confusa, quae scribi non potest.

De littera. Littera est pars minima vocis articulatae. Lit­terarum aliae sunt vocales, aliae consonantes.



De syllaba. Syllaba est conprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio temporum capax. Syllabarum aliae sunt breves, aliae longae, aliae communes. Breves sunt, quae et correptam vo­calem habent et non desinunt in duas consonantes aut in unam duplicem, aut in aliquid, quod sit pro duabus consonantibus. Longae aut natura sunt, aut positione fiunt: natura, cum aut vocalis producitur, ut a, o; aut duae vocales iunguntur et diphtongon faciunt, ut ae, oe, aer, ei; positione, cum correpta vocalis in duas desinit consonantes, ut arma, aut in unam duplicem, ut axis.
Ars Minor.

Partes orationis quot sunt??

Octo.

Quae?


Nomen, pronomen. verbum, adverbium, participium, coniunctio, praepositio, interiectio.
De verbo. Verbum guid est?

Pars orationis cum tempore et persona, sine casu, aut agere aliquid aut pati, aut neutrum significans.

Numeri verborum quot sunt?

Duo.


Qui?

Singularis, ut lego, pluralis, ut legimus.

Figurae verborum quot sunt?

Duae.


Quae?

Simplex, ut lego; composita, ut neglego.

Tempora verborum quot sunt?

Tria.


Quae?

Praesens, ut lego, praeteritum, ut legi, futurum, ut legam.

Personae verborum quot sunt?

Tres.


Quae?

Prima, ut lego; secunda, ut legis; tertia, ut legit.


De tropis. Tropus est dictio translata a propria significatione ad non propriam, ornatus necessitatisve causa. Sunt autem tropi trede­cim: metaphora, catachresis, metalepsis, metronymia, antonomasia, epitheton, synecdoche, onomatopoeia, periphrasis, hyperbaton, hyper­bole, allegoria, homoeosis.

De jentaculo.

-Unde venis?

-Domo.

-Quid adfers illinc?



-Jentaculum.

-Sed dic mihi, quid accepisti ad jentaculum?



-Panem.

-Quasi vero sine pane jentaculum esse soleat. Nihil habes obsonii?



-An dubitas? Mea mater nullo modo committeret, ut in ludum irem; sine aliquo obsonio.

-Dic ergo; quid est?



-Divina.

-Non sum vates, nec velim hanc jen­taculi horam nugis tenere.



-Saltem periculum facias, quam va­leas conjecturis.

-Aut caseus aut caro?



-Neutrum.

-Dic sodes1 ut accingamus nos operi.



-Ne te diutius torqueam, sunt pyra praecocia.

-Ain'2 tu ? res nova! Nondum hoc anno ista videram. Quam matura sunt!



-Cur non addis etiam quam bona?

-Sed nundum gustavi.



-Satis acute me reprehendis, accipe et gusta.

-Papae! quam mitia, quam boni succi.


I. Rákóczi Ferenc temetésén használt zászló felirata.

Az egyik oldalon:

Celsissimus Dominus Franciscus Rákóczi. Dei Gratia Electus Transylv. Princeps, Partium Regni Hungariae Dominus et Siculorum Comes Perpetuus, de Saáros eiusdemque Cottus Supremus et Peretuus Comes etc. etc. Pie obiit in Makovicza A. D. 1676 Die 8a Julii Aetatis Suae 31.

A másik oldalon a következő vers:



Cor tibi Cera meum, mihi Tu Crucifixe Sigillum,

Huic Francisce tibi Stigmata quinque micant,

Huic geminum me Christe premis, jam factus uterqu'est,

Sicut Imago Dei, Sic et Imago Tui.
Rövidítve a címer körül:

Cels. Dn. Dn. Franc. Rákóczi Dei Gr. E. Tr. Pr. Par. R. H. D. et Sc. C. P. D. S. Eiusd. Co. Supr. ac Pr. Co. Pie Ob. An. D. 1676 D. 8. I. Aet. Su. 31.
I. Rákóczi Ferenc koporsójának alsó és felső részén a felirat.

Pro parte superiori:

Fidem servare. 2. Tim. 4. v. 7.

Electus Princeps Fidei ac zelator avitae

A sceptro Haereseon fraude repulsus eram,

Iam nil sceptra moror tua Dacia, quando retentam

Astra fidem sceptro nobiliore beant.

Pro parte inferiori:

Princeps fui legitime electus

Transsylvaniae

Sed electam fidem catholicam

Sceptro praetuli et servavi.

Nequidquam frendente Haeresi.

Iam nihil moror peritura Sceptra!

cum liceat aeterno frui.



Fieri curavit



Consors Helena Zrinyi.
A pozsonyi főtéri díszkút felirata.

Pozsonyban a főtéri díszkútat Miksa király készíttette annak

emlékére, hogy a legelső koronázás

alkalmával(1563) keletkezett tűzvész majdnem az egész várost elpusztította.


Egyik felén a felirat:

Sacratiss. Max. Aemilianum II. Rom. Imperatorem, Bohemiae Regem, Archiducem Austriae diademate Regni Hungariae Anno Chr. MDLXIII Die VIII Mens. Sept. Posonii inauguratum. Viator! Ubi Te hoc fonte recreaveris, memento! Regi ac Regno Hungariae prosperitatem, fonti perennitatem precari. Tandem Salvus abito.
A másik felén:

Quid Leo Boiorum Prisco diademate splendens?

Quid Romanae Aquilae Iapidum migrastis ad Istrum?

Quis Pisone suo claram vos duxit ad urbem

Pannoniae? novus est Rex Maximilianus

Huncce sequuntur tria, cui dat sceptra, nec integer annus

Et maiora dabit, cui trinum numen et unum.
A harmadik oldalon:

Maesia suo laetos agitat cum rege triumphos

Caesaris exsultat Moenus amore novi:

Et Savus, Dravus cum Danubioque Tibiscus

Digna suo pariter carmina Rege canunt,

Imperat his fluviis, placide Maximilianus

O utinam Euphratis, Gangis et addat aquas.

F. Anno Domini MDLXXII.
Felirat az erzsébetvárosi Apafi kastély egyik udvari bejárata fölött.

Domum hanc ex Dei Optimi maximi benignitate Egregius Dominus Gregorius Apaffi de Apanagyfalva, Magister Curiae et Consiliarius serenissimi Principis Domini Dni Ioannis Secundi Electi Regis Hungariae extruxit sumptibus propriis e solo et a fundamento erigendam aedificadamque curavit. Anno salutis MDLXIIII.

Ali pasa szemére hányja Zrinyinek - kit fiának nevez -hadi készületeit, mikor ő embereit nem engedi át ellene a folyón. 1556 jul. 25.



Ego qui sum Aly passa potentissimi imperatoris servitor et qui dominis in Hungaria impero salutem et mei commendationem tanquam dilectissimo filio meo.

Hoc ne fili a te exspectare debebam, ut exercitum conscriberes contraque me venires. An nescis, quod semper te pro filio meo habuerim: Ego pro tua amicitia nec exercitum meum, nec beghos, quos videre potuisti, fluvium transire permisi, quod pro certo credas, sed libertinos tantum quosdam, qui nullum prorsus apparatum habuerunt, transmisi et ne ii quidem retrudi potuerunt, quia nolui, ut nigra facie accederes praesentiam regis vestri: Certum enim est, quod si exercitum meum et vel saltem beghos fluvium transire permisissem, cum omni exercitu capitis quoque tui periculum omnino subiisses.

Ceterum, germani et hungari, poterunt pro te orare, Deum, quia si tu non adfuisses, ex illis omnibus ne pes quidem unicus elapsus fuisset. Sed quicquid feci, tui. causa feci, ne fama et nomen tuum minueretur, quia scio, quod nunc quoque coactus es contra me venire et non de tua voluntate venisti; sed credas fili, quod futuro vere omnibus vestrum negotium dabitur, immo etiam regi vestro, quia pro certo imperator egredietur et nullum regnorum vestrorum a se immune relinquet. Crede fili, nisi coactus fuisses huc venire, forte regnum tuum melius se nunc haberet, damnum non fuisses passus et arces quoque tuae integrae essent. Etc.

Deus te conservet fili mi.

Datum sub Babocha die sabbati 1556.

Külcím:


Nicolao de Zrinio, filio meo militari dentur.

-Quaenam gallina peperit haec ova?



-Nostra.

-Illane, quam heri vidimus ovis in­cubantem?



-Alia est, illi vero ova ideo suppo­sita sunt, ut inde pullos exclu­dat.

-Hoc videre gestio.



-Videbis, sed nunc vide, ne, fracta forte testa, diffluat ovi albumen cum vitello.

-Tu vero disce, quid significet pro­verbium, Mali corvi, malum ovum.



-E jus sententiam tibi explicabo, si mihi explicaveris aliud de ovo proverbium, nempe, ab ovo us­que ad mala.

-Hoc est a coenae principium usque ad ejus finem, nam apud veteres ova coenam incipiebant, mala claudebant.



-Profecto non ovum ovo est similius, quam tu bono interpreti, qui ne eges quidem prioris proverbii explicatione.

XVIII. — STEPHANUS BRODERITHUS. (1490-1539.)

De conflictu Hungarorum cum Turcis ad Mohacz.
... Sed nos ad institutum redeamus. Regis exercitu per ea, quae diximus, vehementer turbato et ad fugam spectante diu tamen etiam postea est pugnatum iam non in latiore illa planitie, sed ante ipsa tormenta, quae nobis adeo erant propinqua, ut non fuerint a nobis decem passibus remota, donec non solum terrore, sed et fumo tormentorum omnia replente ac visum etiam prohibente coacta fuit magna exercitus pars in vallem, quae aquis illis palustribus iuncta erat, descendere reliquis adhuc ante tormenta viriliter pugnantibus. Caeterum, cum hi quoque, qui se in vallem receperant, rursus in pugnam in­staurandam rediissent neque iam ulterius vis tormentorum et fumi sustineri posse ullo modo videretur, magna exercitus parte infugam dilapsa ipsi etiam sunt fugere coacti. Fugam igitur ad unum omnes, qua cuique proximum erat, capessunt ac per ea potissimum loca, per quae paulo ante ovantes et spe victoriae pleni veneramus, et per castrorum loca, quae fuerant antea ita per hostes direpta et disiecta, ut vestigia tantum eorum superessent et plena essent omnia eorum, qui in castris remanserant, cadaveribus. Hostes visa nostrorum fuga vel fraudem subesse rati vel pugna fatigati diu se intra aciem suam continuerunt et nisi tenebris noctis insequentis sese intendentibus nequaquam nostros sunt insecuti. Quae res et quod nox paulo post cum imbribus effusissimis est subsecuta, multis mortalibus saluti fuit. Duravit certamen iustum per unam fere et mediam horam suntque non pauci et illa palustri voragine absumpti; nam regis Corpus, quem et ipsum ibi periisse nonnulli dicebant, fuit postea repertum in hiatu quodam terrae praerupto supra Mohaczium milliario medio sub pago, quam Czelie vocamus, qui locus tunc Danubii inundatione aquam solito maiorem habebat; ibi simul cum equo ita, ut erat armatus, ab aquis fuit suffocatus, quo in loco plures etiam alii perierunt, atque ab eo loco non procul repertum est corpus Andreae Trepka et Stephani Azel. Monachus in prima acie fertur cecidisse fortiter pugnans; eius caput a trunco abscissum postero die per castra hostium loco triumphi fuit circumlatum longae hastae affixum, quod postea ante tabernaculum Caesaris stetisse aiunt. Eo die, qui pugnam est insecutus, mille et quingenti ex his capti fuerant et inter hos magna primorum nobilium pars in coronam positi coram exercitu victoriae capite sunt truncati Caesare sanguinem illorum libante diis suis; pauci ex captivis servati, ut essent, a quibus, Caesar et Hibrahim bassa ea, quae opus erant, possent sciscitari. ...

Quale est hoc jusculum?



Factum e bubula.

Hui, quam fervet!



Flato igitur, ante quam sorbeas. Quomodo sapit?

Optime. Ejusmodi ego jusculis ves­cor perlibenter.



Nec minus ego. Aufer hanc patinam Petre, et da ancillae.

Jam nunc capum dissecabimus. Num mavis de ala an de femore?



Utrum vis, nihil mea refert.

In hoc genere alis primae partes tribuuntur. Accipe igitur alam.



Tu mihi ministras, ipse nihil edis. Ego alteram tibi alam ministrabo.

Noli timere, ne in coena cibo ab­stineam.



Heus! Petre, ubi cessas? Nos hic plane negligis, Non vides, quanta sit hic siccitas? Quid, si hoc re­rum statu incendium contingeret, quo restingueremus? Da Ste­phanno meo plenum cyathum.

Fateor morem esse meum, ut inter coenam bibam.



Sed quid accidit tibi, quod parum es hilaris? Chrysippum agis, Me­lissa tibi opus est.

Quam hic mihi fabulam narras?

Chrysippus philosophus adeo fertur intentus fuisse argutiis suia, ut ad mensam etiam fame periturus fuerit, nisi Melissa, ancilla, ci­bam in os ingessisset.



At ille vix dignus erat, qui serva­retur. Sed si te offendit tacitur­nitas, habes quo eam finias. Me­mini, liberalius bibendum.

Rem acu tetigisti. Praebibo tibi, Ste­phane.

Accipio libenter. Prosit.

Quattuor venti cardinales.



Asper ab axe ruit Boreas, furit Eurus ab ortu,

Auster amat medium solem, Zephyrusque cadentem.



De nominibus ferarum
Nomina paucarum sunt hic socianda ferarum.

Sed leo sit primus, qui cunctarum basileus.

Hunc panthera, tigris comitatur cum leopardis.

Rhinoceros saevus conprenditur atque camelus.

Huic et validos elephantes iungo vel uros.

Bubalus, alx, pardus, volox nimiunque dromeda.

Ursus, aper, cervus, avide sumantur in esus.

Hinnulus et capra, capricornus, simia, spinga,

Linx, lupus atque lepus, vulpes, vulpecule, meles.

Martalus et migale, luter, castor, tebelusque,

Mus, mustela, sorex, glis gliris, murmena, cimex.

Copulo spiriolum; reliquorum do tibi nullum.




i


Cubiculi locotor cum conductore.
-Schedulam januae domus video affixam, cui inscriptum, te cubiculum locaturum esse ?

-Bene legisti, lubetne inspicere



-Velim commonstres.

-Quanti locas in singulos menses ?



-Quinis florenis.

-Hui ! nimio locas!



-Imo locavi olim multo pluris.

-At ego non tanti conducam. Quidni, si aliud eadem capacitate ac elegantia conduxeris minoris, peream.



-Parce vitae. Vicinus tuus mihi conclave obtulit, et scisne, quanti mihi addixerit ?

-Tantidem quanti ego.



-Falleris, ternis florenis.

-Credat Judaeus Apella. *)



-Bona fide, non mentior.

-Quare non conduxisti ?



-Murus interjectus offlcit **) soli, quod meos offendit oculos.

-Noli licitari, ne te poeniteat serius.



-Non est meum liceri, ast quanticunque addixeris, solvam constituto die ac optima fide.

-Tamen non recusabis, si quaternis tibi addicam florenis.



-Stat sententia.

-Ast ea lege, ut conducti pretium repraesentes (solvas) mensibus singulis et quidem elapsis.



-Quae conditio hospitium renunciandi ?

-Libet scire mense ante.



-Placet. Calendis Majis immigrabo.

FRANCISCUS FORGACH. (1535—1577.) Commentarii de Statu Reipublicae Hungaricae.

LIBER I.

[Ab a. 1540.] Postquam Iohannes vitam cum morte commutavit, bellum civile est renovatum. Nam Ferdinandus celerrime comparato exercitu Isabellam reginam cum filio infante per duces Budae obsidendam curavit in spem adductus ob mortem regis nondum confirmato regno non saltem Budae potiundae, sed, si reginam cum prole sub suam potestatem redegisset, finiendi etiam belli in omnem posteritatem. Sed obsidionem fortissime sustinuit re­gina ope virorum praestantissimorum Georgii episcopi Varadien­sis, Stephani Verböczii, Valentini Turci et Petri Petrovitii praeter alios complures viros militares. Tandem Solymanus quoque cum valido exercitu accitus advenit ac Germanorum exercitum magna hominum strage profligavit, qui exinde parta victoria Budam re­tinuit, reginam autem cum prole incolumes dimisit. Quod vero ex Ungaria reliquum foret ac Transsilvaniam filio Iohannis con­cessit. Ea tempestate ergo regina et Transsilvaniam et Superi­orem Inferioremque Ungariam cum Temesvaro et Lippa Belgra­dum usque orientem versus obtinebat. Ergo, cum Ferdinandus bellum ad se traxisset et continuo alia post alia perderet, fuit Transsilvaniae et Superioris Inferiorisque Ungariae status non poenitendus. Civilia enim bella cessaverant et imaginem quan­dam prisci regni retinebat mansitque idem status decem annos, cum rursus et civili et externo bello nova materia oblata esset. Nam, cum Ferdinandus sua tueri non posset et pleraque perdidisset et, cum bellum nunquam sustineret, pace causas belli serere esset. solitus, Georgium aggredi statuit primum quidem occulte, deinde etiam per legationes... .

[Frater Georgius occiditur a.1551.]... Cum antem Georgius ad Calendas Ianuarias ex ipso itinere comitia ordinibus indixisset, ante illum diem Castaldus perpetrandae rei quamvis occasionem quae­rebat. Iam ad castellum Georgii Alvincium perventum erat melio­resque habitationes Castaldo hospitium dederat, ipse proxima cubicula sibi desumpserat, namque illum in summa veneratione habitum cultu tamquam supra se observabat, potentiam sibi reti­nebat. Nec deerant convivia et omnia laetitiae signa, inter quae Gregorius Truppay nobili quidem genere et miles olim, sed in caput accepto vulnere et laeso ac turbato cerebro facetissimus atque Budensis aliarumque expeditionum comes ab omnibus ve­hementer amatus et Georgio carus, quem fratrem vocitabat, prae­ter solitum in pietatem et miserationem flexus audacter hortatus, Cave, inquit, mi frater, tibi ab Italis barbatis, qui sicas in tuam necem deferunt; sive id a se fatidico spiritu sive ab alio doctus monuit. Quem increpitum in carcerem abduci iussit. Et accidit, ut tertio die, quam dixerat, interficeretur. Cum Georgius nuncium, Iulii pontificis rubrum galerum, insignia cardinalitiae dignitatis fe­rentem paucos ante dies habuisset et in sequenti die accepturus esset, XVI. Calendas Ianuarias exercitus et praetoriae cohortes praecessere, equitum ala, amicorum atque familiarum omnes et grex aulicorum, ipse cum solitis curando corpori ministris mox secuturus. Castaldus suis copiis, ut parati essent, sed ne iniussu suo moverent, iusserat. Per eos dies, quibus Vincii erant, ad Ferdi­nandum nuncium remitti et litteras dari communi nomine placebat, quibus in scribendis Castaldus studio moram trahebat, sub qua occasio se aliqua offerret. Ergo Marcum Antonium secretarium cum litteris paulo ante se praemittit, qui litteras legendas Geor­gio porrigeret et inter legendum pugione percuteret, sese cum aliis in tempore affuturum. Marcus Antonius mandatum ita, ut iussum est, exsequitur ac statim ipse quoque cum Sforzia Palla­vicino et Mercado irrumpunt atque Georgium duorum sclopeto­rum glandibus, vulneribus auteni quinque et sexaginta interfece­runt. Cum primum Marcus Antonius intravit, in lectulo preces matutinas orabat et accepto vulnere arreptoque illo, Quid facis? inquit; cum ceteri ferirent, Quid enim mali feci ? saepius iteravit. Franciscum Vas nobilem adolescentem adnitentem pro domino septem plagis feriere, simul dispositis antea militibus castellum occupavere direptis et in praedam conversis, quae reperiebantur. Mercadus, ut nobilius facinus ederet et suam operam viriliter na­vatam aliquo signo testaretur, an quia iussus erat, aurem dextram descissam per postas ad Ferdinandum tulit ac vespertinas preces solenni quadam die audienti praesentavit. Duces atque milites tam insperata re perturbati, quid agerent, dubitabant...

REGNI
HUNGARICI


HISTORIA,

Post obitum glorioſiſsimi
MATHIÆ CORVINI
REGIS XXXIV.

Quo Apoſtolicun hoc Regnum Turcarum potiſſimum
armis barbare invaſum,

LIBRIS XXXIV.


RERUM IN PANNONIA, DALMATIA, TRANSYLVANIA,

Moldavia, Boſnia, Illyrico, cæteriſque confiniis integrum ultra ſæculum, ab


Anno 1490. geſtarum locupletiſſimis exactè deſcripta
A
NICOLAO ISTHUANFFIO
PANNONIO, EJUSDEM REGNI PROPALATINO,
& octogenario milite excellentissimo:
AC PROINDE VEL OCULARIS IPSE TESTIS,
vel certâ ſcientiâ omnium ejuſdem Regni Provinciarum deſcriptores, mores & conſue-
tudines : Urbium, arciumque ſitus ac munitiones : fluminum ortus ac tractus :
prœliorum denique , expeditionum, & rerum domi bellique geſtarum com-
mentaria abſolutiſsima, ad omnimodam Lectoris ſcientiam eleganti
ſtylo ediſſerit.
ACCEDIT HAC POSTREMA ET NOVISSIMA EDITIONE
Potentiſsimæ, Imperatoriæ, Auſtriacæ Triadis

LEOPOLDI I. MAGNI, JOSEPHI I. & CAROLI VI. REGIS XLVII.


AUCTARIUM,

Uſque ad Annum M.D.CC.XVIII. & ultimam pacis

Paſſarovicenſis concluſionem,

Quo totu, hoc Hungariæ REgnum victricibus hujus Austriacæ Triadis armis gloriosè


devictum, & Turcicis manibus potentiſſimè ereptum, cum tota Tranſylvania, Dalmatia
Boſnia, Moldavia, Servia, c. pacificæ nunc vivit libertati,
LIBRIS XV.
Sincero, veraci ac nitidiſſimo ſtylo deſcriptum
Per R. D. JOANNEM JACOBUM KETTELER,
Illuſtris Collegiatæ Eccleſiæ S.- Gereonis Coloniæ Vicarium.
Cum Indice Rerum & Verborum locupletiſſimo.

COLONIÆ AGRIPPINÆ,
Sumptibus HENRICI ROMMERSKIRCHEN Bibliopolæ
Anno M.DCC.XXIV.






1 Sodes = si audes, si audis- ból összevonva = ugyan! kérlek! hallod?

2 Ain'= aisne. - Ily rövidítések a szó végén, mellyeknek neve Apocope, a köetkezök, tun' = tune, nostin' = nostine, satin' = satisne, vin' = visne, nemon' = nemone, audin' = audisne, si's = si vis etc.


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azrefs.org 2016
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə