Anselmus Cantauriensis Quaedam dicta utilia [epistulae]




Yüklə 1.64 Mb.
səhifə1/49
tarix08.03.2016
ölçüsü1.64 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   49
1033-1109- Anselmus Cantauriensis - Quaedam dicta utilia [epistulae]
[1051C] {main}

309-310 QUAEDAM DICTA

COLLECTA EX DICTIS S. ANSELMI CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI [(7)]

[1051D] Le dernier éditeur de S. Anselme a publié dans l'appendice (p. 545-547), un petit recueil de quelques sentences tirées de ses écrits, et intitulées Quaedam dicta utilia, etc. C'est, suivant toute apparence, le même recueil qui, dans un manuscrit de Thomas Digbey (Bib. Angl. ms. par. I, n. 1759), porte pour titre Sententiae Anselmi. Il est marqué dans ce qu'on en a imprimé que ce fut un copiste qui le recueillit des discours qu'Anselme faisait de vive voix, Ce copiste au reste pourrait fort bien être [1052D] Alexandre, d'abord moine du Bec, puis de Cantorbéry, à qui Wion et Possevin attribuent un semblable recueil. Après tout, la dernière partie de ce qu'on en trouve dans l'appendice n'est autre chose mot pour mot que la dernière des homélies de saint Anselme sur un endroit de l'Eprître aux Hébreux, de sorte qu'on pourrait réunir ce petit recueil aux ouvrages sincères de notre saint, puisqu'il ne contient que ses propres paroles.. ( Ex bibliotheca Vaticana.)

O homo, qui ex anima rationali et humana carne subsistis, conditionis miserae, repletus multis miseriis, miser et miserabilis; homo pauper, caecus, nudus, plurimis necessitatibus subditus, ad cor tuum revertere. Quid foris vagaris? Quid foris quaeris? Quid in carnalibus studes? Quid in saecularibus te [1053A] implicas? Quid in vanitatibus te involvis? Inferioribus delectaris, et ab omnibus interioribus et superioribus elongaris; per ea quae foris sunt diffunderis, et in his quae intra te sunt confunderis. Quanto magis ad mundum accedis, tanto longius a Deo recedis. Quanto magis foris es sapiens, tanto magis intus stultus efficeris. Quanto magis extra lucraris, tanto magis intus perdis. Quanto magis in iis quae foris sunt vagaris, tanto magis intus evacuaris. Quanto magis in temporalibus es sollicitus, tanto magis in spiritualibus es mendicus. Quid est quod omnia ordinas, et te ipsum non vis ordinare? Quid in omnibus es prudens, et circa temetipsum insipiens? Quid est quod omnia quae foris sunt sollicitus es bona facere, et temetipsum sinis semper esse malum et inutilem? Dormit in [1053B] te Spiritus Dei, et vigilat in te spiritus mundi? Vacat in te ratio, et viget in te sensus? Exstinguitur in te Spiritus Dei, et dominatur in te caro mundi? Fervet in corde tuo amor terrenorum et moritur in te amor aeternorum bonorum? Mundum diligis, et Deum derelinquis? Omnium recordaris, et tui ipsius oblivisceris? Quae super terram sunt desideras et diligis, coelestia vero non curas? Appropinquas ad interitum, et longe fis a salute? Curris ad diabolum, et prolongaris a Deo? Redi, redi, praevaricator homo, ad cor, quia loquitur Deus omnipotens pacem ei qui convertitur ad cor. Omnia mundi hujus tibi dedit Deus, et tu propter omnia relinquis Deum? Omnia propter te fecit Deus, et tu propter omnia dimittis temetipsum? Propter omnia quae occurrunt tibi dimittis Deum, et [1053C] idcirco omnia dimittent te. Propter creaturas relinquis creatorem, et ideo contra te insurgent omnes creaturae, quia offendendo Creatorem, offendisti omnem creaturam. Et ideo omnes creaturae, quae factae sunt in ministerium et utilitatem tuam, convertentur ad vindictam et poenitentiam tuam; et vae tibi erit sine fine, quia noluisti habere bonum sine fine.

Recognosce itaque, homo, recognosce temetipsum. Recogita quod nihil facis. Attende quod vilis et malus es. Plange, homo miser, plange, incessabiliter peccata tua. Dele lacrymis malitias et miserias tuas, quia voluntate propria peccasti. Displiceat tibi super omnia. Displiceat tibi toto corde, et continue [1053D] displiceat tibi, quod Dominum immensae majestatis, habentem potestatem omnis carnis, et mittere corpus et animam in gehennam, ausus fuisti offendere. Amarescat tibi amarissime cor tuum, quod Deum summum Patrem incomprehensibilis majestatis, misericordiae ineffabilis, qui benignus et misericors est super ingratos et malos, faciliter, voluntarie, libenter et delectabiliter offendisti. Totus displiceas tibi, ut possis totus placere sibi, qui est summus, verus et solus Deus, cui nemo placet, nisi qui sibimetipsi displicet; et nemo displicet, nisi qui sibimetpsi placet. Dissipat namque Deus ossa eorum qui hominibus placent, et quod altum et pulchrum est apud homines, abominabile est apud Deum. Mirum est de te, homo miser; ad mala quippe totus es avidus, totus [1054A] promptus, totus facilis, totus sapiens et mobilis, et totus sollicitus ad malum. Ad bona autem totus es durus, totus piger, totus incredulus, et rebellis es ad bonum.

Unde tibi hoc nisi a carne, quam tantum diligis et sequeris. Quia vero carnem sequeris, carnem diligis; et quia carnem sequeris, opera carnis facis, et cum ipsa punieris. Carnis tuae fructus est libido, concupiscentia, infirmitas, fragilitas et dolor. Vermis et putredo, putens et fetidus fetor. Tu ipse es tenebris ignorantiae sic excaecatus, ut nescias quid sis. Non attendis quo vadis, nec animadvertis factum tuum, neque insidias inimici et tentationes fraudulentas intelligis, totus negligens, nec cogitas quo tendere debeas. Viam nescis, et non inquiris, grandis [1054B] namque tibi restat via; sollicite quaeris cibum, vestitum, et requiem, et omnes carnis necessitates quando indiges; de vita vero et salute animae tuae semper tepens non curas, licet semper indigcas, plenus malitia et nequitia. Miser homo ut miserum corpus pascas et vestias, et carnis voluptatibus, quae post paucos dies a vermibus devorabitur, satisfacias, sollicitus laboras, curris et discurris, vigilas, somnum non capis oculis ut repleas ventrem, et pro anima tua, quae Deo praesentanda est in coelis, cur non sollicitus fatigaris; ut ipsam pascas bonis operibus, et induas virtutibus, ne appareat confusio nuditatis ejus? Homo tristis quaeris semper implere ventrem, et cur non pascis animam esurientem? De vase stercorum semper curas, et de Dei imagine cur [1054C] non curas? Pascis sterilem, et quae non parit, animam esurientem non satias bonis? Vae tibi est, quia anima tua propter famem in te deficit. Vae tibi, et vae tibi erit, quod reddis quae sunt Caesaris Caesari, et non reddis quae sunt Dei Deo; et ideo maledictus es a Deo, et confunderis ab eo. Vide, miser homo, vide, quia totum est vanitas, totum stultitia, totum dementia, quidquid cogitas, quidquid vis, quidquid loqueris, quidquid facis in hoc mundo, praeter id solum quod in Deum, et propter Deum, et ad honorem Dei facis. Quidquid sine Deo facis, totum est malitia et vanitas, quia nihil est bonum sine summo bono. Certe magis miseria hominis est cum illo non esse, sine quo esse non potest. [1054D]

Vide, homo miser, quia ad imaginem et similitudinem Dei creatus es, et propter nimiam charitatem Domini nostri Jesu Christi morte turpissima redemptus et liberatus es, et ad videndam claritatem summi Dei sola inaestimabili misericordia sua vocatus es, et plurimis beneficiis ex quo esse coepisti, ab altissimo Patre totius veritatis ad vitam aeternam cum ipso habendam per unicum filium suum invitatus es. Miser homo, recognosce hunc honorem. Intellige dignitatem et honorem tuum, quo a tanta majestate honoratus es. Aeternus enim Deus et immensus creavit te, formavit te, et invitavit te. Maximus honor, et amplissimus a mor. Cognosce, o homo, honorem tuum, et curre, gratias agens, ad invitatorem, ne forte si ingratus ire nolueris, sed aut villa, aut [1055A] bobus, vel uxore te impedieris, iratus Dominus jubeat te succendi, et tibi ostium vitae aeternae in perpetuum claudatur. Cognosce ergo, o homo, honorem tuum, et honora Creatorem tuum. Sed heu! hodie recte potest dici de te, homo: Homo cum in honore esset non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis. Dignum certe et justum est ut qui noluit esse socius angelorum, fiat similis jumentorum, et qui destruxit in se imaginem et similitudinem Dei, dignum est ut imago et similitudo jumentorum adhaereat ei. Cognosce ergo te, miser homo, cognosce te meliorem esse avibus, digniorem cunctis animantibus. Noli similis esse jumentis insipientibus, quae tantum vitam praesentem cogitant, quae tantum carnalia et corporalia appetunt, terrena et temporalia diligunt, quia nec alia sciunt. [1055B]

Homo, non te subjicias carni, non sis amator mundi. Nec te sustineas esse filium diaboli, propter honorem potentissimi, sapientissimi et incomprehensibilis Patris tui altissimi Dei. Propter admirabile nomen Dei aeterni non te constituas adversarium et homicidam tui. Propter amorem benignissimi Dei [1056A] non te facias inimicum et contrarium omnipotentis Dei. Propter magnitudinem et dilectum Filium Dei Christum Dominum non te facias socium daemonum, et combustionem ignis aeterni, qui redemptus es pretiosissimo sanguine Agni immaculatissimi. Noli tantum pretium vilipendere, quod pro te Filius Dei dignatus est exsolvere, ne sempiternis involvaris incendiis. Tunc enim poenitentiam maximam habebis, sed sine remedio. Tunc dolorem inopinabilem patieris, sed sine fine tormentis plenus eris, nunquam tamen alleviaberis. Quia quisquis non flebit, flendi dum tempus habebit, aeterno luctu lugebit, sed sine fructu. Redi ergo ad te, redi, nec tardes converti ad illum qui te sua potestate fecit, sua sapientia redemit, sua inenarrabili bonitate ad se vocavit, et [1056B] exspectat adhuc quotidie, et coronabit. Quid quaeris extra illum? Quid? Quid desideras praeter ipsum? Quid tibi placet sine ipso? Ipse fecit omnia, ipse habet omnia, ipse est omnia. Quidquid bonum cupis, quidquid pulchrum quaeris, quidquid dulce et delectabile requiris, totum in ipso invenies, et in ipso perfrueris; si gaudere vis, ipse gaudium est, etc.

Exponente magistro Anselmo, haec collegit N. Amanuensis. ( Ex mss. Corbeiensi. s. 596.)

Deus solo verbo vel voluntate plasmavit hominem, non per angelum, ut quidam volunt. Et nota quod in aliis operibus ait Genesis: Dixit Deus, et facta sunt. Sed cum de creatione hominis loqueretur ait: Manus Dei fecerunt hominem; vel: Faciamus hominem [1055C] ad imaginem et similitudinem nostram, non quod tamen magis factus sit quam alia; sed ut ostendatur dignitas hominis, qui ab ipso summo Deo artifice non ab opificibus ejus, et cum consilio magno sic factus. Ad imaginem Dei dicitur esse, quia rationalis et sapiens ut Deus. Ad similitudinem ita. Deus unus est, non ut nos in quibus diversa, ut substantiae vel accidentia uniuntur in unum, sed ineffabili modo et in omnibus est, et omnia complet, et tamen pro rebus immutatur. Illis incisis, non inciditur; truncatis, non truncatur; augmentatis, non augmentatur; diminutis, non diminuitur; sordidatis, non sordidatur. Quod si quaeratur quomodo hoc potest sciri, anima est inde similitudo, anima ut in corpore pro quo inciso, non inciditur; augmentato, non augmentatur; imminuto, non imminuitur; et sic ut ad similitudinem Dei istud sciendum, quod Scriptura raro dicit hominem imaginem Dei, quod soli convenit Filio Dei, sed ad imaginem. Augustinus: Omnis [1056C] Adam, dum vult perverse esse similis, cadit in captivitatem, unde clamet ad eum a quo cecidit: Quis similis tibi? Est autem homo justus qui diligit inimicos, et benefacit eis, similis est Deo ad cujus imaginem factus est, qui solem suum facit oriri super justos et injustos, et pluit super justos et injustos; sed haec obedientia est, non superbia. Est ergo bene similis qui credit Deum summum esse, nullo egere, se vero non per se, sed apud Deum esse: qui vero per se vult esse ut Deus, a nullo est. Perverse vult similis esse, ut diabolus qui noluit sub eo esse; et homo qui. . . . servus noluit teneri praecepto, voluit ut nullo sibi dominante esset quasi Deus.

Magister Anselmus super versum illum: Decebat enim eum per quem omnia et ex quo omnia (Hebr. II, 10). [1055D]



Deus omnipotens si nullam penitus creaturam fecisset, in seipso plene beatus esse potuit, quippe nullo indigens, sed sibimet usquequaque sufficiens. Volens autem ea summa bonitate creaturam beatificari, quod ipsius tantum cognitione et amore futurum erat, angelicas creaturas fecit a quibus laudaretur, non ut ei de laude eorum aliquid accresceret, sed ipsis. Porro eadem bonitate, ut laus imperfecta non esset, corpoream creaturam condidit ac beatificare voluit. Hac de causa spiritum rationalem corpori [1056D] indidit, qualiter bene regendo ipsum, simul cum corpore in Deo beatificaretur; et ita laus Dei ab omni creatura plena esset. Inde est quod omnia laudare Deum dicuntur, dum rationales creaturae, angeli scilicet et homines, miram Dei potentiam et bonitatem tam in se, quam in caeteris creaturis nitantur et laudant. Sic ergo Apostolus ait: Propter eum omnia, scilicet laudandum et glorificandum, et per eum omnia nihil, scilicet superflue. Quod si verum est, imo quia verum est, hominem ad gloriam duci [1057A] necesse est: quae cum necessitas non aliunde quam ex maxima Dei, quam praediximus, bonitate descendit, homo a peccato suo perditus est. Ergo ad gloriam non ducitur, ergo ipse non laudat; consequenter igitur corporea creatura non laudat; otiose igitur facta est. Quod si ita est, ergo nec ipsi angeli plene laudant, cum numerus eorum sit diminutus. Ut autem haec omnia inconvenientia ab ipso quo procedunt fonte supprimamus hominem perditum ad gloriam duci constituamus, cujus gloriosae salvationis ordinem, ipso auctore adjuvante, videamus. Deus hominem ipsum sic in medio condidit, ut si obediens ei existeret, paracta obedientia, sine interposita morte de mortali immortalis fieret, sin autem de mortali in mortem praecipitaretur. Persuasus ergo a [1057B] diabolo, juxta terribilem Dei comminationem de mortali mortuus factus est, et juste a diabolo possessus cui sponte consenserat. Voluit tamen eum Deus requirere, quia licet sponte, aliena tamen cecidit persuasione. Diabolus vero requiri non debuit, quia in naturae suae firmitate per se ipsum, nulla extrinsecus persuasione cecidit. Oportuit ergo ut auctorem salutis haberet, per quem justa ratione ad Deum rediret. Videamus ergo quis ille auctor esse potuerit. Si Deus simpliciter esset, poterat quidem diabolum vincere, hominem eripere; sed haec sola jam esset potentia, non ratio justitiae, si diabolo, qui mortis habebat imperium, sicut ait Apostolus, quamvis rem alienam injuste invasisset, tamen sponte [1057C] assentientem juste obtinenti hominem sic subditum auferret. Si homo simplex esset, quomodo in natura corrupta resisteret, qui in meliori statu positus, tam facile succubuit? Hic notandum est quia gratia Dei vim non infert libero arbitrio. Rursus, si hanc pugnam angelus insumeret, quare propterea diabolus [1058A] victus etiam hominem amitteret, ratio non esset. Sed nec angelus in homine hoc poterat, quia si in sua simplici et forti natura infirmus inventus est, multo magis infirmae huic naturae, humanae videlicet, admistus debilis inveniretur. Oportet ergo ut auctor ille salutis Deus in homine sit, qui ex hoc quod Deus est, possit; ex hoc quod homo, debeat congruo multum ordine; ut sicut diabolus mala fraude primum rem invasit alienam, ita Deus bona, ut ita dicamus, fraude rem suam efficeret per gratiam: et sicut homo ille propria libertate succubuit, ita homo iste ex arbitrii libertate diabolo resisteret: quem et pati oportuit, ut diabolus in eo peccaret in quo culpam non reperit illum puniendo. Hunc quippe, sicut et caeteros, omni genere tentationis aggressus est, blandis [1058B] primum, ut draco, deinde asperis, ut leo: ad ultimum occidit; et sic justissime omne suum in homines dominium perdidit, dum se ultra licitum extendit. Unde adhuc lex communis habet, ut debitum perdat qui plus quam debitum exigit. Sicut ergo in ipsum qui ei non consensit, jus amisit, ita in omnes filios ejus qui ejus innocentiam imitantur. Nunc vero iste in morte remanere non debuit, quia hoc modo nec sibi nec alteri profuisset. Per passionem ergo consummandus erat, ut ita suos sequaces consummaret; et hoc est quod Apostolus ait: Decebat, etc. Singulos passus nota. Decebat multos filios in gloriam adducere eum, scilicet Patrem, propter quem, scilicet laudandum et glorificandum, facta sunt omnia; et hoc dando auctorem salutis, scilicet [1058C] Christum, et hunc dando passioni, et sic consummando. Quem ordinem si diligenter attendis, videbis hominem debuisse salvari, etiamsi nullus angelus cecidisset. [1057C]

SANCTI ANSELMI CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI OPERUM PARS TERTIA EPISTOLARUM LIBRI QUATUOR.

NAME:"Monitum"

AUTHOR:"Auctor incertus" {UNCERT}

[1057C] {main}

311 MONITUM.

Sanctus Anselmus egisse se monachum per annos triginta tres cum Baldrico priori Beccensi ipse jam Cantuariensis archiepiscopus scriberet, ipsemet testatur in epistola 7 libri III, tribus videlicet annis absque praelatione, quindecim in prioratu, totidem in abbatia, e qua ad Cantuarienses infulas abductus est. Eo itaque ordine ipsius epistolas quatuor his libris seorsim dispositas habes. Primo libro continentur quas scripsit nondum abbas; secundo, quas dedit abbas; tertio et quarto, quas misit archiepiscopus. Quartum hunc, quem adjecimus, librum implent epistolae quae hactenus ineditae fuerunt, et quas ex diversis mss. deprompsimus.

NAME:"Epistolae"

AUTHOR:"Anselmus Cantuariensis" {MED}

[1059] {mainedit}

EPISTOLAE.

LIBER PRIMUS EPISTOLAS CONTINENS QUAS SCRIPSIT ANSELMUS NONDUM ABBAS. [1059A]

EPISTOLA PRIMA AD LANFRANCUM. De ipsius in archiepiscopum electione gratulatur. Et ei scyphum amice donatum amice remittit. [1]

[1059A] Collata cum ms. Vict. Ef. 20. et Lovan. qui prae caeteris tredecim habet Anselmi epistolas, 1, 5, 8, 11, 29, 33, 37 et 56 lib. I et 104, lib. IV. Ex eodem ms. etiam transumptus est libellus de pace et concordia. Haec ad nos nobilitate et scientia spectatissimus transmisit dominus de Nonancourt.

Suo domino et suo Patri, multum cum amore catholicis reverendo, et cum reverentia amando archiepiscopo LANFRANCO, frater ANSELMUS suus totus.

Gloria in excelsis Deo, qui [(1)]

[1059B] Qui fidei vestrae lucernam. Allusio est ad parabolam evangelicam Matth. V, 15 et Luc. II, 33, nempe lucernam accensam esse super candelabrum ponendam. Anselmus vero per fidei lucernam intelligit ipsum Lanfrancum, fidelem et prudentem Dei servum, suae doctrinae pietatisque lumine undique collucentem, qui in archiepiscopatus Cantuariensis evectus coelum stella Angliae emicuit, ut inquit Guillelmus Malmesberiensis, lib. III De gestis regum Anglorum:

Qualis discutiens fugientia lucifer astra, Cum roseo clarum provehit ore diem.

Cum autem in ipso limine offenderimus illum jam pontificiis adornatum infulis, ut sciretur qualis antea fuerit, lubuit narrare ex notationibus ad veteres Cantuariensium archiepiscoporum tabulas ms. in bibliotheca nostra, his verbis: «Lanfrancus eruditus fiebat ab annis infantiae in scholis artium liberalium et legum saecularium, ad patriae suae mortem intentione laica, ortus ex nobili parentela Papiae urbis [1059C] Italiae civibus, adolescentulus orator veteranos adversantes in actionibus causarum frequenter praecipitavit torrente facundiae, apposite dicendo. In ipsa aetate sententias depromere sapuit, quas gratanter jurisperiti, aut judices, aut praetores civitatis acceptabant. Meminit horum Papia. At cum in exsilio, ut Plato quondam philosophus philosopharetur, incendit mentem ejus aeternus ignis, et illuxit cordi ejus amor verae sapientiae. Animadvertebat cum Ecclesiaste quod nondum ecclesiasticae lectionis usu didicit, quia mundi bona vanitas ( Eccle. I, 2). Repentino itaque mundi contemptu jactans mundum ac se, arripiensque religionis professionem, jugo regulari subdidit se. Coenobium in Northmannia, loci situ et paupertate horrendum elegit; quod prudentia ipsius vigilantissimaque cura locupletavit, et in statum provexit pulcherrimi ordinis, dum regeret collegium fraternum severa disciplina ac miti; sanctum abbatem humili et utili consilio. Etenim [1059D] cum propriae tantum mortificationi operam impendere desideraret, deprehendit eum atque publicavit cogitationum inspector Deus, ut lucerna sese colligens in vallem diffunderetur et excelsa. Effulsit eo magistro obedientiae coactu philosophicarum ac divinarum [1060B] litterarum bibliotheca, nodos quaestionum solvere in utroque potentissimo. Admirandum sibi cognoscerent ingenium studium Lanfranci Herodianus in grammatica, Aristoteles in dialectica, Tullius in rhetorica, legis ac Scripturae expositores in sacra pagina. Cunctae Athenae quando incolumes florebant, et excellentissimae sedebant ad praecipiendum. Lanfranco in omni genere eloquentiae aut disciplinarum assurgerent. Sic Hilarion Palaestinus, et alii plures temporalis gloriae contemptores, quanquam assidue fugerent, nunquam latuerunt. Sic Augustinus omnipotentis et individuae Trinitatis perspicacissimus indagator; Hieronymus Hebraicae veritatis fidissimus interpres, Gregorius Romanus, atque Nazianzenus, item alii quamplures almi doctores prius philosophiae, deinde Ecclesiae in libris enituere. Studiosus fuit idem coenobita verbi gladio perimere sectas, si quae fidem lacesserent catholicam. Profecto Berengarium Turonensem haeresiarcham, sive Andegavensem, cujus dogma telis venenatis nocentius, [1060C] de hostia salutis mortem animabus propinabat, spiritualis eloquii mucrone confodit in synodo Romana ac Vercellensi sanctissime exponens veracissime comprobans panem et vinum, quae mensae Dominicae superponuntur, post consecrationem esse veram carnem et verum sanguinem Domini Redemptoris [(a)] {foot}

[1059D] Isthaec eidem Berengario Lanfrancus ob oculos ponit in epistola liminari sui tractatus De sacra eucharistia.. Evictus Berengarius ad observantiam sententiae hujus semel Romae, denuo juravit Turonis, simul pronuntians excommunicatione feriendum quemcunque aliter sentientem. Omnem namque haeresim anathematizavit, praecipue de qua, cum vanae laudis quaeritaret nitorem, sorduerat infamatus. Verum seductissimus homo atque pervicacissimus ad subvertendum in salubri proposito fideliter non stetit, schismatis crimen iterati jurisjurandi violatione cumulans. Et quia timor poenae retinebat ne publice praedicaret quod publice damnaverat, secretis disputationibus domi insusurrabat idem, atque per discipulos pecunia corruptos pariter ac fallacia peregre [1060D] translegebat [(b)] {foot}



[1059D] Idem scribit Guilel. Malmesb. I. III De reg. Angliae, pag. 63, edit. Londinensis. Idem dicunt Lanfranc. sup. et Guitmundus Aversan. lib. I Corpor. et Sanguin. Domini.. Poenituit blasphemum et sacrilegium amisisse libellos perversi dogmatis, Romae suis manibus, ne ipse cremaretur, in ignem conjectos. Proinde scriptum condidit recens, ut approbatius fulciretur vetus error, et perdurabilior in annos futuros [1061B] porrigeretur; ad quod destruendum praenominatus veritatis defensor epistolam edidit sive libellum dilucido stylo venustoque sacris auctoritatibus ponderosum, rationum consequentiis indissolubiliter constantem. Opimus enim plenitudine charitatis resuscitare satagebat per fidei rectitudinem in haeresi mortuos, cuilibet per baptismum fratri suo verae intelligentiae de eucharistia astructionem relinquere sufficientem, luculentam, nec taediosam prolixitate. Sapientes religiosique abbates, nec non pontifices metropolitani, et timuerunt sapientiam Lanfranci, atque religiositatem, et auctoritati atque correptioni habere gavisi sunt. Ipsum quantae Ecclesiae abbatem vel pontificem sibi incredibili desiderio petierunt? Christiani orbis caput Roma sollicitavit eum epistolis, precatu retinere conata est, et vi. Quippe cognoverant eum peritissimum honesta quaelibet et eorum contraria secernere, diligentissimum cuique suum tribuere perpendiculo rationabilitatis, promptissimum ardua duraque suscipere perpetique causa veri boni; similiter cautissimum gubernare manum [1061C] et linguam consideratione et comitate. Cognoverant (ut breviter et aperte loquar) hanc ejus vitam, quae merito dicatur quaedam directissima ac tutissima ad perennis vitae portum via. Ille vero nimis altum sibi duxit praeesse fratribus loco secundo, infimam extremitatem corde non deserens. Abbatiam Cadomensem, quam coactus acceperat, libens deseruisset, ad anachoretas vel procul remotos coenobitas confugiens, nisi multae obstitissent difficultates, quas nulla potuit ratione eluctari extra animae gravem laesionem. Fuit autem consolatio sancte dolenti pro illa praelatione laboriosum onus; nam aedificatio loci tum primum consurgebat. Scientiae atque virtutem hujus Patris memoriale istic inserimus. Quapropter eadem productius non repetamus. Invitatus ad culmen archipraesulatus moestus trans mare excusatum se vadit, sperans jucunditatem in reversione; rex tamen cum gaudio recepit adjutorem Christianae culturae, devicit reluctantem recusationem, adducuntur [1061D] hilari festivoque jussu Cantuariensis Ecclesiae priores, et multa regni saecularis atque religionis dignitas. Praefatus abbas ac archipraesul honestissima electione inthronizatur, cum honoris adornandus pallio, antea spirituali tam pallio quam rationali insignitus. Ordinationi interfuere multi praesules et abbates; maxima cleri et populi multitudo celebratae IV Kalendas Decemb.» Hucusque veteres tabulae ex quibus haec decerpere coegit me character obscurus palliatusque proximum denuntians interitum, ni typographiae salutifera succurrerent medicamenta.

Fuit autem Lanfrancus in Cantuariensem unctus pontificem a Gisone Willense et Waltero Herefordensi praesulibus, anno 1070, decollati D. Joannis Baptistae sacra luce.

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   49


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azrefs.org 2016
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə